Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 207


nobilitas longe facta est maior, quam propinqua: quia
semper est magis antiqua. Esse autem elatum, et despicere
suos progenitores, et nimis esse honoris cupidi, videtur
esse mali moris. Non enim debemus appetere ipsos
honores in se, quia faciunt elati et superbi: sed
debemus appetere opera honore digna, quod faciunt virtuosi
et magnanimi. reges ergo et principes, cum non
possint naturaliter dominari, nisi sint boni et virtuosi, decet
eos sequi bonos mores nobilium, ut sint magnanimi
et magnifici, prudentes et affabiles: et fugere malos mores,
ut non sint elati, alios despicientes.
Quot sunt mores divitum, et quomodo reges,
et principes debeant se habere ad mores
illos. Cap. VI.

Narrat autem Philosophus 2. Rhetoric. Quinque
malos mores ipsorum divitum. Divites enim primos
sunt elati. Secundo contumeliosi. Tertio sunt molles,
et intemperati. Quarto sunt iactatores, alios despicientes.
Quinto autem reputant se dignos principari.
Sunt enim divites elati. Nam (ut Philosophus ait) ideo
sic disponuntur, quia habendo divitias aliquas, credunt
se acquisivisse omnia bona. Unde et 2 Rhetoricorum
dicitur, quod divitiae sunt quasi quoddam pretium, et
quaedam dignitas aliorum. Videtur enim esse in communi
opinione vulgarium omnia mensurari numismate, et
omnia esse appretiabilia pretio denariorum. Habentes
ergo numismata, aestimant se habere omnia bona, eo quod
reputent pecuniam esse dignitatem, et pretium omnium
aliorum, quare in cordibus suis efficiuntur superbi et elati,
credentes omnibus excellentiores esse. Secundo divites
sunt contumeliosi. Nam si sunt elari, et volunt videri
esse excellentes: cum ex hoc quis excellere videatur,

Torna all'inizio