Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 146


Hec autem ideo sanctitati vestre duximus referenda,
ne in prosecucione mandati apostolici esse desides videamur.
De illis qui deferunt appellationi, cum in conmissionibus
non fit mentio de appellacione.
Causam que vertitur inter cenobium de Franeto et
hospitale de Larola super facto aque ductus nobis vestra
sanctitas audiendam commisit.
Cum autem iam esset in tantum processum quod lix
contestari debebat, pars cenobii sedem apostolicam
appellavit.
Cui appellacioni detulimus, sicut fecere debebamus,
quoniam littere ipse cum appellacionis remedio fuerant
impetrate.
De illis qui deferunt appellationi, cum super accessorio
appellatur.
Cum in causa que vertitur inter canonicos aretinos
et abbatem sancte Flore super facto abbatie in qua de
novo constituta ecclesia est cathedralis iuxta mandatum
vestrum procederemus, et post contestacionem litis et multas
allegaciones testes introduci deberent, pars abbatis fratres
et speciales amicos ad testificandum inducere conabatur.
Unde ne illos reciperemus, canonici sedem apostolicam
appellarunt, allegantes quod non licebat abbati pugnare
domesticis testimoniis.
Quare appellacioni detulimus, et utramque partem ad
vestre sanctitatis pedes remittimus absolutam.
De illis qui non deferunt appellacioni cum super
accessorio appellatur.
Vestre dominacionis inmensitas nobis causam matrimonii
que vertebatur inter ducem Burgundie et filiam
comites de Sabadia audiendam commisit et fine canonico
terminandam.
Unde cum in tantum iam esset processum quod utraque
pars allegacionibus et attestacionibus renunciaverat, et nos
de utriusque consensu proferre deberemus sententiam finitivam,
allegavit dux quod mater sua graviter egrotabat, unde
recedere cogebatur. et super hoc accessorio appellavit.

Torna all'inizio