Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 222


QUAESTIO 1
Hic quaeruntur duo. Primo de spe secundum quod est passio. Secundo de ipsa
secundum quod est virtus.
Circa primum quaeruntur quinque: 1. Utrum spes sit passio; 2. In quo sit;
3. De differentia eius ad alias passiones; 4. Utrum sit una de quatuor passionibus
principalibus; 5. Utrum possit esse in parte intellectiva.
ARTICULUS 1
Utrum spes sit passio
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod spes non sit passio. Spes enim est expectatio. Sed expectatio
dicit immobilitatem. Cum ergo omnis passio in motu consistat, videtur quod
spes non sit passio.
2. Praeterea, opposita sunt in eodem genere. Sed Philosophus, 7 Physicor.,
dividit spem contra memoriam, dividens actiones utriusque ad invicem. Cum
ergo memoria non sit passio, nec spes passio erit.
3. Praeterea, expectare a spectando dicitur. Spectare autem est videre. Cum
ergo videre non sit passio animalis, secundum quod proprie loquimur de passionibus
animae; videtur quod spes, quae est expectatio, non sit passio
4. Praeterea, passio animae in parte sensitiva est, ut dicit Philosophus in
7 Physic. Sed spes, cum sit de futuro bono, non potest esse in parte
sensitiva: quia sensus est praesentium tantum. Ergo spes non est passio.
5. Praeterea, nihil patitur nisi ex praesentia agentis. Sed spes non est de praesentibus,
sed de futuris. Ergo non est passio.
SED CONTRA, spes contra timorem dividitur. Sed timor est passio. Ergo et spes.
Praeterea, spes ad appetitivam potentiam pertinet: quia habet bonum pro obiecto.
Sed motus appetitivae partis dicitur passio animae: quia ad eum sequitur
delectatio et tristitia, quod proprium est passionum, ut dicitur in 2 Ethic..
Ergo ut prius.
Praeterea, praesens et praeteritum non diversificant genus. Sed gaudium, quod
est de praesenti bono, est in genere passionis. Ergo et spes, quae est de bono
futuro.

Torna all'inizio