silva vestri monasterii per vim introire, aut ligna exinde incidere, 
aut animalia ibidem pascere, vel frascas, aut perticas, aut circla 
exinde tollere, aut excolere absque voluntate, et absolucione predicti 
vestri monasterii, seu de vicedomini celle vestre ecclesie 
Sancti Sossii de suprascripto vualdo per nullam racionem, aut 
humano arbitrio, quod si contra hec concessionis nostre institucionem 
quoquomodo agere, vel venire temptaverit, nostrique decreti 
ex hoc violator extiterit, componere facimus ad prepositum 
ipsius celle, aut vobis, posterisque vestris pene nomine auri libras 
centum, et hec nostra concessio largitatis, ut supra legitur, sit 
firma in perpetuum. et sic statuimus, et firmamus, ut ulterius 
nullus audeat de his, que a nobis collata sunt, vobis, posterisque 
vestris, vel suprascripti vestri monasterii, et celle eius quamcumque 
requisicionem, aut amaricacionem facere, et nec nos, nec posteri 
nostri, qui post nos in nostro honore, locoque duces accesserint, 
per nullum modum, sed sicut superius legitur, et nos pro amore 
et patrocinio supradicti sancti vestri monasterii Beati Vincencii ordinavimus, 
esse constituimus, sic perennis, ac perpetuis temporibus 
firmum, et roboratum permaneat ubicumque relectum fuerit apud 
omnibus iudicibus seu potestatibus. Quam concessionem a nobis; 
factam, sicut superius legitur, Andream primarium et scriniarium 
scribere precepimus, in qua et nos subter pro eius firmitate manu 
nostra propria subscribimus. adiungimus eciam et firmamus in 
suprascripto vestro sancto monasterio medietatem de ipso Pantano, 
de loco Tra[sa]nglu, que superius continet cum integrum ipsum 
Fusarium, ibique coniunctum, ut habeat et possideat perpetualiter, 
absque cuiuslibet molestie contradiccione vel requisicione. Scriptum 
die et indiccione suprascripta .IIa., feliciter.
  |  
  |