Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 123


et eadem infringere, nisi iuramenti vinculum evidens prestiterit
impedimentum.
VI.
Qualiter dictatores huiusmodi statuta conponere possint,
breviter demonstrabo.
Inprimis namque ponenda est invocacio dominica hoc
modo: in nomine patris et filii et spiritus sancti. amen.
Post istam autem invocacionem non consueverunt illi
qui statuta dictant uti aliquo exordio. aut quia exordiri
nesciunt, aut quia prolixitatem cupiunt evitare. set magis
est credendum, hoc ex ingnorantia provenire.
Nam post invocacionem illam ordinari hoc modo narracionis
principium consuevit: nos Petrus et Johannes constituti
arbitri ad tractandum civitatis Florentie statutum, dicimus
et ordinamus, ut potestas vel consules qui electi fuerint teneantur
nomine iuramenti observare omnia que inferius conscribuntur.

Verum tamen si aliter quis super talibus statutis exordiri
vellet, posset hoc exordio uti quod ex ipsa causa nasci
videtur. verbi gratia: propter inmensitatem scientie iuris peritorum,
qui non solum res dubias verum etiam casus validos et
raciones manifestissime stabilitas faciunt probabiliter vacillare,
hoc statutum pro conmuni utilitate conponimus. in quo nullam
exteriorem excepcionem vel intellectum habemus, nec volumus
aliquem habere. set tota statuta littera sine glosa et solucione
aliqua intelligatur, non obstante aliqua lege.

Vel aliter: quia ad excedentium protervitates propter
iuris peritorum contrarietates evadere consuevit sepius iuditium
ulcionis, idcirco ad conservanda puplica et privata hoc statutum
lucidum pertractamus, cupientes ut quisque intelligat quod contra
tenorem statuti remedium non poterit invenire.

Possunt autem ex hac materia infinita exordia fieri.
set supervacaneum esset prolixitati semper insistere, et inane,
cum in talibus simplex dicendi modus servetur.
Post exordii vero posicionem incipiat narrare dictator,
prout viderit expedire. ceterum hoc modo incipere potest:
inprimis ergo dicimus, quod potestas habeat nomine feudi ducentas
libras imperiales, trecentos corbes frumenti, et totidem
vini, quinquaginta currus feni, et ducenta plaustra lignorum.
et
sic successive nominentur omnia que fieri debent.

Torna all'inizio