Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 632


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod secundum regulam a Magistro praecedenti
distinctione datam intelligenda est illa auctoritas cum determinatione, quamvis
causa brevitatis non apponatur.
Ad secundum dicendum, quod quamvis illud suppositum sit utriusque naturae
suppositum, tamen quantum ad aliqua se habet aliter ad naturam divinam
quam ad humanam: quia est idem re cum divina et constitutum in esse per
ipsam secundum modum intelligendi; unde quandocumque fuit natura divina,
fuit ipsum suppositum. Non autem ita se habet ad naturam humanam; et ideo
non oportet quod incipiente humana natura, ipsum incipiat.
Ad tertium dicendum, quod ab aeterno verum fuisset dicere: «Nullus homo
est»: quia suppositum aeternum nondum erat suppositum humanae naturae;
unde non poterat sumi sub dicta distributione, sicut nunc potest propter unionem.
Unde quamvis ab aeterno non erat verum dicere: «Aliquis homo est aeternus»;
modo tamen est verum dicere: «Aliquis», vel «iste homo est ab aeterno».
Ad quartum dicendum, quod nasci temporaliter ex matre non est natum convenire
supposito nisi ratione corporis, ut supra dictum est, et ideo ratione eius
verificatur simpliciter de supposito. Sed incipere esse non potest verificari de
eo ratione corporis simpliciter, sed cum determinatione; et ideo haec est vera
simpliciter: «Iste homo est natus temporaliter»; non tamen ista: «Iste homo
incepit esse», sed est vera secundum quid.
Ad quintum dicendum, quod in aliis suppositis quae sunt supposita tantum
unius naturae, sequitur quod si incipiunt esse in aliqua specie, incipiunt esse
simpliciter; sed non est ita in proposito; unde quantum ad hoc similitudinem
habet humana natura in Christo cum accidente; et ideo sicut non sequitur:
«iste homo incepit esse albus, ergo incepit esse»; ita nec sequitur: «iste incepit
esse homo, ergo incepit esse».
Ad sextum dicendum, quod quia compositio non semper fuit, ideo haec est
falsa: «Persona semper fuit composita»; sed tamen haec est vera: «Persona
composita semper fuit»: quia ad veritatem propositionis sufficit, quod praedicatum
conveniat subiecto; nec oportet quod conveniat ei ratione formae significatae
vel appositae, nisi sit praedicatio per se; et ideo, quia personae convenit
semper fuisse, quamvis non ratione compositionis; haec est simpliciter vera:
«Persona composita semper fuit». Sed ad veritatem propositionis exigitur quod
totum quod est in praedicato, conveniat subiecto; et ideo compositio quam
significat hoc nomen compositum non convenit ab aeterno personae; et ideo
haec est falsa: «Persona ista semper fuit composita».
Ad septimum dicendum, quod idem iudicium est de ista: «Homo incepit esse
Deus, et homo factus est Deus»; et eaedem rationes utrobique fieri possunt;
et ideo requiratur supra, dist. 7, quaest. 2, art. 2, ubi inquisitum est, utrum
homo factus sit Deus.

Torna all'inizio