Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

340


.Mo.C.LVIII., cum Mediolanenses Frederico imperatori resisterent,
imperator, congregato magno exercitu tam Theotonicorum
quam Ytalicorum, Mediolanum obsedit. Mediolanenses
autem territi ad mandatum imperatoris venerunt et novem milia
marcharum argenti sibi dederunt et trecentos obsides sibi dare ad
constitutum terminum iuraverunt, et sic imperator ab eorum obsidione
recessit. huius etiam archiepiscopi tempore, scilicet anno
Domini .Mo.C.LXI., magnum scisma in Ecclesia fuit, quod per
annos .XIX. duravit. nam maior et sanior pars cardinalium

Torna all'inizio