Salimbene de Adam: Cronica

Pag 370


pretio, stetit super lapidem super quem antiquitus potestates
Parmenses concionari solebant. Et habens denariorum sacculum
non dispersit et dedit pauperibus nec congregationi pauperum
affabilem
se fecit, sed, vocatis ribaldis qui ibi prope in platea
ludebant, sparsit inter illos alta voce dicendo: «Quicumque vult,
accipiat et habeat sibi!». Collegerunt itaque valde cito ribaldi
denarios illos et iverunt et luserunt ad taxillos et, isto audiente
qui dederat, blasfemaverunt Deum viventem. Credidit iste
valde bene implere consilium Domini, qui dicit, Mat. XIX: Si
vis perfectus esse, vade et vende omnia que habes et da pauperibus,
et habebis thesaurum in celo, et veni, sequere me
. Nota quod dicit:
da pauperibus, non ribaldis, da his qui laudant Deum, et non his
qui Deum blasphemant et Virginem matrem Christi que filium
Dei nobis fratrem effecit. Ideo dicit Ecclesiasticus XII: Si bene
feceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa. Bene fac
iusto, et invenies retributionem magnam, et si non ab ipso, certe a
Deo
. Item Eccli. XIIII: In divisione sortis da et accipe, et iustifica
animam tuam
. Dedit iste, sed nichil accepit, quia malis dedit
et male. Ideo dicit Ecclesiasticus XII: Da bono, et non receperis
peccatorem. Benefac humili, et non dederis impio
.
Igitur homo iste, de quo inchoavimus supra, malum habuit
principium et malum medium et malum finem, utpoté cuius congregatio
est in pleno Lugdunensi concilio a papa Gregorio decimo
reprobata. Et hoc digne et merito, quia Gabaonite, qui cum suis
sagacitatibus filios Israel deceperunt, iudicati sunt et condemnati
ad perpetuam servitutem. Sic isti porcarii et vaccarum custodes
voluerunt subintrare et suaviter et sine labore de elemosinis
illorum vivere, quos fratres Minores et Predicatores cum magnis
laboribus et exemplis longo tempore docuerunt. Ideo isti Ghirardino,
qui fuit eorum principium, illud Ysaie verbum non immerito
convenire videtur, Ys. IX: Multiplicasti gentem, non magnificasti
letitiam
. Hec dicimus sicut ait Apostolus, ad Galathas II: propter
subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem
nostram quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem
redigerent. Quibus neque ad horam cessimus subiectioni, ut veritas
Evangelii permaneat apud vos
.

Torna all'inizio