Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 68


SED CONTRA est quod dicitur Eccli. 10, 15: «Initium omnis peccati superbia
est». Sed in primo peccato hominis omne peccatum initium sumpsit. Ergo primum
peccatum fuit superbia.
Praeterea, diabolus tentans hominem, sui imitatorem conatus est reddere. Sed
daemon per superbiam peccavit, ut supra dictum est. Ergo et homo.
Solutio
Respondeo dicendum, quod contingit quandoque in uno actu, plurium peccatorum
deformitates inveniri: sed illa deformitas est principalior et formalior,
complens speciem peccati, quae ex principali motivo relinquitur, in quod ordinantur
alia: quia finis est id quod primum cadit in voluntate, ex qua est origo
peccati; et ex fine actus morales specificantur; unde Philosophus dicit in
5 Ethic. quod si aliquis moechatur ut accipiat lucrum, magis avarus, seu
iniustus, quam moechus est. Secundum hoc dico, quod in primo peccato hominis
multae deformitates apparent; unde Magister supra in eo notavit gulam,
inanem gloriam, et avaritiam: propter quod unum peccatum multiplex potest
dici; nihilominus tamen sunt omnia alia materialia respectu superbiae: quia ad
finem excellentiae consequendae omnia ordinavit, sicut promissio daemonis
ostendit quae ad peccatum instigavit, dixit enim: «Eritis sicut dii», Genes. 3, 5.
Et merito utriusque peccatum, et daemonis et hominis a superbia incepit, quia
omnium aliorum peccatorum defectus aliquis occasio solet esse: sola vero
superbia est quae fundamentum ex perfectione sumit; unde Augustinus dicit,
quod etiam bonis operibus insidiatur ut pereant.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non crediderunt Deum falsum dixisse (hoc
enim simpliciter infidelitatis fuisset), sed crediderunt forte alio modo intelligendum
fore metaphorice, vel ad aliquid significandum esse dictum. Vel dicendum,
quod ex ipsa elatione qua illud quod promittebatur appetebant, oculus mentis
impeditus fuit ne actualiter veritatem divini dicti attenderent, secundum quod
omnis malus aliquo modo ignorans est. Sed talis ignorantia vel dubietas, etiam
credendorum, infidelitatem non facit.
Ad secundum dicendum, quod ordo compositionis est contrarius ordini resolutionis:
quia quod est primum in compositione, est ultimum in resolutione: et
ideo non sequitur quod si fides est prima in compositione aedificii spiritualis,
infidelitas sit prima in resolutione eiusdem.
Ad tertium dicendum, quod inobedientia dupliciter sumitur: quandoque enim
est speciale peccatum, quando scilicet ex contemptu praecepti aliquis specialiter
peccat; quandoque autem sumitur prout est conditio generalis consequens
omne peccatum mortale: cum enim praeceptum legis actus omnium virtutum
ordinet, consequens est ut quodlibet vitium transgressionem annexam praecepti
habeat, et inobedientiam: et sic dicitur: «Per inobedientiam unius hominis
peccatores constituti sunt multi».

Torna all'inizio