Gavisus sum satis in lectione litterarum vestrarum, dum non nisi amicabile
verbum placidis affectibus offerebant. Nescio tamen si in corde et
corde locuti fueritis, cum consanguinei vestri, quorum spes dependet a
vobis, aliud faciant quam scripsistis. Et sic dum verbis vestris eorum sunt
facta difformia, quid causam huius varietatis adduxerit infra pectus vestrum
debita revolutione pensate. Ego tamen, qui amicus amicis et vobis
precipue necessaria lege dilectionis astringor, quid super hoc fieri possit et
debeat provisioni vestre committo. Nec tamen credatis propterea sic
abreviatum fore me viribus, ut facultas mihi tales propulsandi molestias
denegetur. Super negotio autem fratris mei dirigi litteras, quas vestra
dilectio persuasit, presentium negotiorum et temporis qualitas diligenter
considerata non patitur. Propter quod, amice carissime, vos, qui super hoc
studium procurationis apponitis, omnem sollicitudinem principiis adhibete,
ut, iuxta verbum vestrum, in quo iam rete laxavi, desiderata
negotii consummatio videatur.
|
|