LIBELLUM quoque fecit idem venerabilis abbas Roffridus comiti Attoni
de medietate curtis de Musiano in comitatu Pinnensi, unde
accepit solidos quingentos, et iste libelli eiusdem textus habetur.
LIBELLUM DE PINNE, DE IPSA CURTE DE MUSIANO
MEDIETATE INTEGRA.
IN Dei nomine. Scriptum conveniencie qualiter ego Roffridus,
abbas monasterio Sancti Vincencii, quod situm est in finibus
Beneventanis in locum, quod vocatur Samnie, quod est iuxta fluvium
Vulturnum, una per voluntate et consenciente primatis monachis,
qui preordinati sunt in officio de predicto sancto nostro
monasterio, per hunc scriptum conveniencie concedo tibi Attoni
comiti, filius quondam Attonis comitis, et ad filii, et ad nepotibus
tuis, et usque in tercia[m] tua[m] legitima[m] generacione[m],
idest de res iuris sancti nostri monasterii infra territorio Pinnense,
idest integra medietate de omnia ipsa curte de Musiano, cum medietate
de omnibus eius pertinenciis vel subiacenciis suis, excepto
ipsa ecclesia, que ibi edificata est in honore Sancte Marie cum
alia medietate, quod in nostra reservavimus potestate, ad proprietatem
de suprascripto nostro monasterio possidendum. et est
ipsa suprascripta medietate, quod tibi suprascripto Attoni comiti,
per hunc scriptum, concedimus infra finis: a capo fine fluvio
Maone, iuxta radice montis Corni, aliis quod sibi iuncti usque
ad capud fluvii finis; a pede usque Atrie; ex alia parte quomodo
|
|