coniunctio; deficit ergo, causa dubitationis. 59 Fortasse ideo ex
eo per anastrophen factum "is", aliud pronomen. 60 Postremo
"sui" uel ad uerbum semper ponitur reciprocum, id est sui passionem
significans, ut "sui miseretur", uel retransitiuum, ut "me
uidua orat, ut sui miserear", uel ad possessionem, sed adiunctum
aliquid, ut "ille sui seruum misereatur" uel "sibi similem" et "se sequentem"
uel "ducentem adiuuat". 61 Que structura non nisi obliquos
habere potest: nam semper in uerbo intelligitur "ille"; ergo,
si addas nominatiuum huius pronominis in se recurrentis, erunt
duo nominatiui, quod esse non potest ubi actio et passio ostenditur,
sed nominatiuus et obliquus. 62 Numquam autem absolute
ponitur "sui" quomodo alia que nominatiuos habent, ut "ego loquor",
"tu loqueris", "is loquitur", de quo dixi; nominatiuus enim
per se positus transitionem non significat. 63 Secundus modus
eorum est, que in ius terminant genitiuos et abiecta us faciunt
datiuum, ut "ille, illius, illi", "iste, istius, isti", "ipse, ipsius, ipsi", "is,
eius, ei", "hic, huius, huic", quod solum assumpsit c per omnes
casus singulares (absque illis que in s desinunt, quibus antiqui
|
|