Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 69


cunctorum votis accessit. Qui cum famosissimum et viribus clarum ubique nomen
haberet, Chlotharius rex Francorum Chlotsuindam ei suam filiam in matrimonium
sociavit. De qua unam tantum filiam Alpsuindam nomine genuit. Obiit interea Turisindus
rex Gepidorum; cui successit Cunimundus in regno. Qui vindicare veteres
Gepidorum iniurias cupiens, inrupto cum Langobardis foedere, bellum potius quam
pacem elegit. Alboin vero cum Avaribus, qui primum Hunni, postea de regis proprii
nomine Avares appellati sunt, foedus perpetuum iniit. Dehinc ad praeparatum
a Gepidis bellum profectus est. Qui cum adversus eum e diverso properarent, Avares,
ut cum Alboin statuerant, eorum patriam invaserunt. Tristis ad Cunimundum nuntius
veniens, invasisse Avares eius terminos edicit. Qui prostratus animo et utrimque in
angustiis positus, hortatur tamen suos primum cum Langobardis confligere; quos si
superare valerent, demum Hunnorum exercitum e patria pellerent. Committitur ergo
proelium. Pugnatum est totis viribus. Langobardi victores effecti sunt, tanta in Gepidos
ira saevientes, ut eos ad internitionem usque delerent atque ex copiosa multitudine
vix nuntius superesset. In eo proelio Alboin Cunimundum occidit, caputque
illius sublatum, ad bibendum ex eo poculum fecit. Quod genus poculi apud eos "scala"
dicitur, lingua vero Latina patera vocitatur. Cuius filiam nomine Rosimundam cum
magna simul multitudine diversi sexus et aetatis duxit captivam; quam, quia Chlotsuinda
obierat, in suam, ut post patuit, perniciem, duxit uxorem. Tunc Langobardi
tantam adepti sunt praedam, ut iam ad amplissimas pervenirent divitias. Gepidorum
vero ita genus est deminutum, ut ex illo iam tempore ultra non habuerint regem.
Sed universi qui superesse bello poterant aut Langobardis subiecti sunt, aut usque

Torna all'inizio