Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 129


Mullei calcei regum Albanorum et post patriciorum a millando,
id est suendo, dicti.
Multifariam dixerunt antiqui, quod in multis locis fari poterat,
id est dici.
Mulciber Vulcanus a molliendo scilicet ferro dictus. Mulcere
enim mollire sive lenire est. Pacuvius (395): “Quid
me optutu terres, mulces laudibus?”
Maximam multam dixerunt trium milium et viginti assium,
quia non licebat quondam pluribus trigiuta bubus et duabus
ovibus quemquam multari, aestimabaturque bos centussibus,
ovis decussibus.
Maniae turpes deformesque personae.
Muttire loqui. Ennius (scen. 331): “Palam muttire plebeio
piaculum est.
Moenia et muri et officia. Plautus (frag. 95): “Prohibentque
moenia alia, unde ego fungar mea.”

Torna all'inizio