omnia quae domnus Heribertus sibi fecerat bona reminiscens, graviter tristabatur. Quem 
cum Heribertus voce qua poterat, per omnia ob quae ploraret inquireret, ille respondens: 
 O venerande pater, Italiae honor, orphanorum pater, clericorum tutamen, sacerdotum ornamentum, 
viduarum, pauperum et mercatorum protector, usque modo ecclesiae totius Ambrosianae 
tam longe quam prope, tam in divinis quam in humanis virilis defensor, quo pergis? 
Cui, pater, qui tibi coaequari poterit, dimittis nos?  Ad haec verba nisu quo poterat Heribertus 
respondens dixit: Frater carissime, si me umquam dilexisti, noli contristari; ego 
enim ad pedes beati Ambrosii mei et vestri patris securus pergo. Migravit autem beatus 
et dominus Heribertus ad Dominum 17. Kalendas Februarii 1045, et sepultus est ad Sanctum 
Dionyxium, cuius monasterium et ecclesiam ipse ad Dei honorem et beati Dionyxii 
exaltans magnificavit et multis praediis multisque honoribus eam ditando et honorando 
sublimavit. 
33. Post cuius obitum cum solaris annus fere decem menses generi humano more 
solito amministrasset, et domnus Heribertus cura diligenti humatus fuisset, et aureus solis 
Christi axis aestate se iam vertente calore amisso suo curso solito recedisset, servata 
lege temporis, in quo omnium hominum corpora anima amissa ultra modum putrescere 
humani generis fragilitate solent: monachi quos ipse inibi ordinando consecraverat, quadam 
ira commoti, maxime quia bona quae domnus Heribertus ecclesiae sancti Dionixii 
et illis donaverat, a perfidis sine iure et sine lege invadebantur, discooperientes ipsum 
archiepiscopum Heribertum, ut illi quasi sese lamentarentur, summo lapide quo claudebatur 
eruderato civium visibus ad spectandum dederunt. Erat enim beatus Heribertus tantis 
revolutis diebus post obitum eiusdem vultu candido, oculis paululum apertis, qui ante 
omnia membra solent mortuis marcesci hominibus; manus eius ita virgam pastoralem, 
quam vivus ipse erexerat, tenebat, quasi anima eius adhuc esset in corpore; stola vero 
et omnia episcopalia, e quibus ut tanto decebat viro indutus erat, ita sana et nitida fulgebant, 
quasi in capside tutissima permansissent. Igitur huius rei fama per urbem volante, 
universi cives nimia ira commoti, quasi fulminibus multis atteri ac grandinibus multis 
devastari sese viderent, cursu velocissimo ad sancti Dionixii monasterium concurrentes, 
monachos omnes quos invenire potuerunt, sine ulla interrogatione, ut populus solet sine 
misericordia motus, verberibus multis ac manu dilaceratos fere usque ad mortem trucidarunt. 
In altero vero die miro honore cleri et populi, omnibus perditis restauratis ac 
invasoribus in populo universa refutantibus, quasi noviter migrasset ad Dominum, in eodem 
loco circa Kalendas Octobris conditus est, et ferro et plumbo a quatuor partibus eius sarcofago 
colligato, usque ad diem Domini in pace Deo opitulante quiescet. 
34. Cum omnia ad suum vadunt interitum, ac dilapsa suum non interant cursum, 
saeculi fine cuncta ad occasum volvente, et summis diu stare negatum fuisset, summa et 
divina universa coelestia et humana regente praescientia: clerus Ambrosianus fere ipsa 
cum ecclesia, quae per multa tempora clericorum suorum conatibus ymnis ac symphoniis 
curiose ante Deum cottidie consonantibus magnifice steterat, nec non militum et populi 
virtutibus inter ceteras virtutes longe lateque floruerat, in recessu beati Heriberti quasi 
pastore destitutus, civium malorum meritis tam clericorum quam laicorum saevissimis 
dissidiis intervenientibus, fere ad nichilum redactus esse perspicitur, in tantum et in tam 
parvo tempore ita anichilatus est, ut si ipse sanctus Ambrosius modo superveniret corpore, 
nec clerum nec civitatem ipsam testaretur fore, in qua cum adhuc viveret episcopatum 
rexisset. At cum reminiscor e quanta magnitudine quantisque honoribus clerum ipsum 
negligentia sui cecidisse, e quibus beati Ambrosii ecclesia lucidissime ac diu perfloruit,
  |  
  |