AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod secundum Avicennam,
duplex est agens: quoddam naturale quod est agens per motum, et quoddam
divinum quod est dans esse, ut dictum est. Et similiter oportet accipere duplex
actum vel factum: quoddam per motum agentis naturalis; et omne tale «fieri»
oportet quod praecedat tempore potentia non tantum activa, sed etiam passiva:
quia motus est actus existentis in potentia. Quoddam vero est factum, inquantum
recipit esse ab agente divino sine motu: et si istud factum sit novum, oportet
quod praecedat esse eius natura et duratione potentia activa et non passiva:
et ab activa potentia tale factum dicitur possibile fieri. Si autem non sit novum,
tunc potentia activa non praecedit duratione, sed natura.
Ad secundum dicendum, quod creatio non est factio quae sit mutatio proprie
loquendo; sed est quaedam acceptio esse. Unde non oportet quod habeat ordinem
essentialem nisi ad dantem esse; et sic non est ex non esse, nisi inquantum
est post non esse, sicut nox ex die.
Ad tertium dicendum, quod nulla res permanens potest simul fieri et facta esse,
si fieri proprie sumatur; sed quaedam sunt quae significant ipsum factum per
modum fieri, sicut cum dicitur motus terminari: simul enim terminatur et terminatum
est, et similiter simul illuminatur et illuminatum est, eo quod illuminatio
est terminus motus, ut in 4 Physic. Commentator dicit; et similiter etiam forma
substantialis simul recipitur et recepta est; et similiter aliquid simul creatur et
creatum est.
Et si obiiciatur, quod ante omne factum esse, est omne fieri proprie acceptum;
dico, quod verum est in omnibus quae fiunt per motum, sicut generatio sequitur
motum alterationis, et illuminatio motum localem; non autem sic est in creatione,
ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod creatio potest sumi active et passive. Si sumatur
active, cum creatio significet operationem divinam, quae est essentia eius cum
relatione quadam; sic creatio est substantia divina. Si autem sumatur passive,
sic est quoddam accidens in creatura, et sic significat quamdam rem, non quae
sit in praedicamento passionis, proprie loquendo, sed quae est in genere relationis,
et est quaedam habitudo habentis esse ab alio consequens operationem
divinam: et sic non est inconveniens quod sit in ipso creato quod educitur per
creationem, sicut in subiecto; sicut filiatio in Petro, inquantum recipit naturam
humanam a patre suo, non est prior ipso Petro; sed sequitur actionem et
motum, quae sunt priora. Habitudo autem creationis non sequitur motum, sed
actionem divinam tantum, quae est prior quam creatura.
|
|