Sed, sicut superius iam diximus, per mundum dispersi predicti
libri inrecuperabile nobis est dampnum.
Capitulum IV. Quodam igitur tempore, cum Karolus
princeps Francorum, Pipini ducis filius, dum regnum Italicum
divinitus a Deo optinuisset et in Novalicio monasterio quodam
tempore residisset, scilicet in diebus sancte qu<a>dragesime, nam
ista ei erat consuetudo quando in Italiam veniebat, ut in supradictis
diebus in antedicto manebat loco. Diligebat enim > ipse valde
hoc cęnobium, eo quod multi nobiles ex regno Francorum in
eum sepius viderentur sumere abitum religionis. > Cumque quadam
die ad matutinum ipse imperator surrexisset monachorum,
videlicet in feria V, qua celebratur cena Domini, erat uxor eius
regina nomine Berta multo tempore cupiens videre hunc monasterium.
Quę latenter surgens, eadem nocte, nemine sciente,
preter unam suam fidelissimam, induit se byrro, ut a nemine
agnosceretur, concitoque gradu extimplo tendit ad monasterium.
Ubi ante fores oratorii beati Petri advenit, subito cecidit
ac ilico expiravit. Cum autem finitum matutinum rex ad cubiculum
regrederetur, invenit eam iacentem ubi prius corruerat.
Pueri vero regis, qui antecedebant, adhibitis propius cereis, contemplabantur
eam, mirantes quenam esset; at ubi rex eam agnovit,
ita inquid ad eam: «Cum illis ergo pedibus, cum quibus huc
venisti, eu nequibis, mi cara, iam remeare». Amoventes igitur
protinus eam, multumque eius funus pla<n>gentes, in diem
usque tercium eius protendentes sepulturam, ad ultimum cum
maximo honore, cum turba copiosa eius ducentes obsequium, ad
ecclesiam beatę Marię, que 'ad crucem' dicitur, humantes sepelierunt.
|
|