Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 326


Quod in aetate iuvenili maxime cavenda sit prava
societas. Cap. XIV.

Non sufficit scire, qualiter iuvenes se habere debeant
circa ludos, gestus, et vestium; nisi sciverint cum
quibus sociis debeant conversari. Quanto autem ad praesens
spectat, quatuor videntur inesse ipsis iuvenibus, ex
quibus quatuor rationes sumi possunt, quod maxime
in iuvenili aetate fugienda sit puerorum societas. Iuvenes
enim primo sunt molles, et ductiles. Secundo sunt
passionum insecutores, et proni ad malum. Tertio sunt
nimis amatores societatum. Quarto sunt nimis creditivi.
Prima ergo via ad ostendendum maxime competere
iuvenibus, fugere societatem pravam, sumitur ex eo
quod iuvenes sunt nimis molles et ductiles. Anima enim
ut plurimum sequitur complexiones corporis: nam
quia nostra cognitio incipit a sensu, et sensibilia sunt nobis
magis nota; ideo ut plurimum homines sequuntur
appetitum sensitivum. Appetitus autem sensitivus est
virtus organica sive corporalis. quare oportet talem appetitum
sumere modum, et mensuram ex ipso corpore.
In illa ergo aetate, in qua quis habet corpus molle, et magis
ductile: est magis mollis et magis ductilis secundum
appetitum. quare cum mollia et ductilia facilius recipiant
impressionem ex iis ex quibus coniunguntur, quam
dura, pueri et iuvenes quia sunt magis molles et ductiles
quam adulti, facilius imprimuntur eis mores sociorum
in aetate iuvenili, quam in alia. maxime ergo tunc prohibendi
sunt a societate prava. Secunda via ad investigandum
hoc idem, sumitur ex eo quod iuvenilis aetas
maxime est prona ad malum, et insecutiva passionum.
Nam de facili quis inducitur ad illud, ad quod est pronus.
Si ergo iuvenes sunt proni ad malum, ut patuit cum determinavimus

Torna all'inizio