Boncompagnus de Signa: Ysagoge

48


17 Item nota quod idem est epistole titulus quod salutatio
set sumpsit nomen a digniori quia frequentius in verba ponuntur
que pertinent ad salutisti optationem.
18 Epistole titulus dicitur salutatio quia sicut ecclesia illuminat
mundum, ita salutatio illuminat epistolam. Item nota quod si
oportet te scribere duobus vel tribus meliorem premittas, quoniam
in omnibus sunt digniora preponenda.
19 Posita salutatione incipe narrare, et sumere exordium a negotio
de quo agitur, et exordium non fit penitus diversum a narratione,
sed in omnibus epistolis non est exordiendum.
20 Quando minor mittit maiori, vel quando aliquis cupit aliqua
impetrare tunc debet exordiri, quoniam animus recipientis magis
inclinatur ad exibendum expetitum sed quando maior scribit minori
incipe tantum a narratione.
21 Quidam enim ponebant proverbium in principio, sed tu ponere
noli, inmo quantum clarius et lucidius potes narrare narra. Si vero
vis ponere aliquod proverbium in medio vel in fine epistole
materiei convenientis pone.
22 Quidam vero separabant captationem benivolentie a narratione
et dicebant illam esse principalem epistole partem, sed tu potes
multis modis captare benivolentiam a recipiente quandoque per
unam solam dictionem, quandoque per unam clausulam, quandoque
per totam epistolam.
23 Si debes aliquem appellare nobilem et appellas illum
nobilissimum, vel cum sis maior premittis nomen minoris, vel cum
loqueris de te singulariter et de recipiente pluraliter. Quid plura?
Quotiens aliqua dicis que ad mittentis humilitatem et ad recipientis
honorem pertineant, benivolentiam sine dubio captas.
24 Potes igitur epistolam incipere a quacumque volueris dictione
preterquam ab istis; eapropter, quapropter, cuius rei gratia, cuius
rei causa, quocirca, quam ob rem, quatenus, igitur, itaque, namque,
quippe, porro, sane quidem, equidem, siquidem, enim, autem, vero,
at, atque, ac, prout, sed autem
, vel immo siquin et alioquin

Torna all'inizio