: Flos Medicinae Scholae Salerni

Pag 472


Art 2. Antidota, Electuaria et aliae Compositiones. - § 1. Aurea Alexandrina. - Aurea quae datur capitis dolor alleviatur,
Ac infestivos morbos fugit et nocivos,
Ergo secure sumatur condita pure,
Ut cognoscatur his subscriptis recitatur.
Renes de reuma lapis, caput algida matrix
Vis apoplexiae, disuria, tethaneusque,
Haec si quem laedunt tibi funditus, Aurea, cedunt.
Aurea quando datur, caput a languore levatur.
§ 2. Adrianum. - In desperatis morbis gelidis quoque praeprimis,
Omnibus et morbis quibus Aurea des Adrianum,
Offensae lucis caligo, dolor capitalis,
Causa melancolici, renum pressura doloris,
Delirium capitis, stomachi yeronoxa tumoris,
Stranguriae, splenis tumor, algentis hepatisque,
Si laedat, sanum faciens fugat haec Adrianum.
Curat quartanam si sumpserit hoc adrianum;
§ 3. Athanasia. - Fluxum constringit ventris, muliebria sistit,
Sanguinei sputi causas abstergit et undas,
Fortiter exiccat athanasia sanguine nares,
Sanguineum fluxum, guttam, capitisque dolorem,
Athanasia iuvat diabethen vel gonorrhaeam.
Et dissenteriae potus iuvat athanasia.
§ 4. Acharistum. - Sanat acharistum tusses et asthma, catarrhum,
Artheticum fluxum ventris frigore enatum,
Fluxus emoptoycus, artus dolor, et quod aegrotum,
Frigore constrictum penitus fugavit aetharistum.



810




815




820




825




830


Torna all'inizio