Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 682


Solutio
Respondeo dicendum, quod caelum potest nominari aut solum ab aliqua caelesti
proprietate, aut simul a proprietate et natura. Natura enim corporis caelestis
est ut separatum sit a corruptione et a contrariis; proprietates autem eius praecipue
attenduntur in altitudine situs, et claritatis participatione. Si ergo nominemus
caelum a natura et proprietate caelesti, sic est triplex caelum; quorum
unum est uniforme et immobile, scilicet empyreum; secundum uniforme et
mobile, scilicet caelum chrystallinum; tertium difforme in partibus, et mobile,
scilicet sidereum. Si autem dicatur caelum a proprietatibus caelestibus tantum,
sic erit quadruplex caelum. Sunt enim duo elementa, quae simul claritatem
lucis participant et altitudinem situs, scilicet aer et ignis: in quorum utroque
distinguitur pars superior quantum ad convexum sphaerae ipsius, et pars inferior
quantum ad concavum. Pars ergo superior sphaerae ignis dicitur caelum
igneum, eo quod ignis ibi purissimus est, propriam naturam servans; pars
autem inferior eius caelum olympium dicitur, a quodam monte, qui nominatur
Olympus in Macedonia, qui ultra nubes in altum dicitur porrigi: superior vero
pars aeris dicitur caelum aethereum, propter inflammationem illius partis ex
propinquitate ignis, quia, ut in 1 Cael. et Mund. dicitur, nomen aetheris designat
corpus velocis motus, cito inflammabile, vel inflammans; inferior vero
pars aeris dicitur caelum aereum, in qua est aer servans proprietatem aeris
nobis noti, et in usum nostrum venientis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod caelum sanctae Trinitatis nominatur metaphorice
ipsa celsitudo divinae maiestatis, et transumptiva similitudine, qualis potest
esse corporalium et spiritualium secundum proportionabilitatem; et ideo non
oportuit ut in eamdem divisionem cum caelis corporalibus veniret.
Ad secundum dicendum, quod corpus illud quod natura caelum dicitur, non est
alterabile ex contactu alterius corporis; et ideo eamdem naturam retinet in
qualibet sui extremitate; et ideo in talibus corporibus non distinguitur duplex
caelum secundum superiorem et inferiorem partem, sicut in aere et igne, cuius
extremitates ex alteratione corporum contingentium diversis proprietatibus
disponuntur.
Ad tertium dicendum, quod sub caelo sidereo includuntur caeli septem planetarum,
qui omnes in hoc conveniunt cum sphaera stellarum fixarum, quod habent
difformitatem in partibus ex eo quod aliqua pars est lucida, ut stella, et altera
pars diaphana, ut sunt reliquae aliae partes orbis.

Torna all'inizio