completi anni[s], quia inter nos talis fuit conveniencia. Unde pro 
stabiliate vestra Indolfum clericum et notarium scribere rogavimus 
in actu Sancti Vincencii, in castello Sampnie. 
CORRADUS imperator obiit, et Enricus filius eius fit rex. 
Post mortem igitur domni Ylarii abbatis, quidam Lando 
clericus Capuanus, thesauro avaricie et malediccionis, mercatus 
ecclesiam Sancti Vincencii <in Capua a Capuanis>, tenuit illam 
per annos tres. sed cum Enricus rex Rome coronam imperii 
suscepisset, et Capue venisset, idem Lando fuga lapsus est. 
tunc imperator rogatus a cunctis fratribus domnum Liuhtfridum 
abbatem dedit, qui erat genere teutonicus. In Casino quoque 
cenobio Richerius similiter constitutus est abbas, postquam Atenulfus 
aliquot prefuerat annis. Iam filii Borrelli super filios 
Anserii surrexerant, et uno occiso per fraudem, aliis fide captis, 
Alfedenam, Montem Nigrum, et alias terras huius monasterii abstulerunt, 
et cetera invadere ceperunt, Buscurri, Mala Cocclaria, Rigu 
Neru, Cerrum cum Spina, et Aqua Viva, Tenzunusu, Licenosum, 
Collem Stephani et ceteras terras. 
  |  
  |