Uiro industrio pre omnibus diligendo Amienzoni mediolanensi
.. salutem et obsequium.
Cum uestre inmensitatis prudencie et diuitiarum glorie
mee paruitatis insciciam et paupertatis miseriam libuit asciscere
et quasi fratri amabili et amico conpari amorem proprium sine
merito adiungere, me decet ultroneum beniuolentie principium
recolere, et quem in tantillum tantus amorem uoluit extendere in
mentis sedibus firmiter annectere. quis enim nisi mentis inops
traderet obliuioni? seruire et non promereri satageret? cum
natura clarus, etate grauis, diuiciis pollens, ingenio prouidus
me natiuitatis ignorantiam, iuuentutis lasciuiam, paupertatis
sarcinam per enormem eloquentiam non cessauit ab hostibus
deffendere, moribus instruere, copiis replere, animi scientiam et
eloquii facundiam studiose docere? quid plura? si omnium uolo
recordari beneficiorum sufficientium spes uidebitur abesse
seruiciorum.
Quapropter nil utilius agendum queo prospicere, quam pro
benefactis deo uobisque grates reddere.
XIII.
Et quia de exordio narratione et conclusione ac beniuolentie
captatione, de colis quoque et comatibus sufficienter
tractatum est, nunc ad diuersos epistolarum modos
|
|