Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

23


famosissimam et potentissimam, manu valida obsederunt,
et obsessam ceperunt, et captam funditus destruxerunt. unde
Greci ob gloriam sue victorie annos suos ex tunc a captione
Troie annotare ceperunt. sicut enim Iudei annos suos annotant
a liberatione egiptiaca sive a lege data. et Romani
annotabant ab Urbe condita. et Christiani annotant ab incarnatione
Dominica. sic et Greci annotabant a capta Troia.
destructa igitur Troia, multi evaserunt, qui ad diversas mundi
partes profecti sunt. inter ceteros autem exierunt inde tres
magnates, scilicet Anthenor, Eneas et Ianus, qui ad Ytaliam
navigando venerunt ut ibi proprias quererent masiones. inter
se tamen taliter diviserunt, quod Anthenor ad partes Venetiarum
navigando perrexit; Eneas ad partes Tuscie pervenit;
Ianus autem ad partes nostras accessit navigando. Anthenor
igitur, cum ad partes Venetiarum venisset et loca paludosa
reperisset, non sibi placuit habitare ibidem, sed per quendam
fluvium, qui vocatur Brenta, navigans infra terram, quandam
gratam planiciem invenit, et ibi mansionem suam habitare
deliberans, quandam civitatem ibi construxit, quam Paduam appellavit.
unde et in civitate Paduana eius sepulcrum conspicitur,
ubi eciam taliter inscriptum habetur: "Hic iacet Anthenor,
Paduane conditor urbis. proditor ipse fuit hiique
secuntur eum". secundus, qui de Troia exivit, fuit Eneas.

Torna all'inizio