scientia humana ut diversa obiecta, respicit ista ut unum obiectum
formale; quod quidem facere potest propter nobilitatem
eius ex lumine, sicut nobilitatur genus ex differentia superveniente.
Unde sicut contingit de potentia, scilicet quod superior
respicit pro uno obiecto formali omnia illa que respiciunt
potentie inferiores sicut patet in sensibili comuni et
sensibilibus particularibus, et in potentia intellectiva angeli
respectu potentie intellective et sensitive in nobis - sic contingit
de habitu superiori respectu inferiorum habituum.
Explicit Questio de subiecto secundum fratrem Remigium
Florentinum ordinis Predicatorum.
|
|