Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo XI

Pag. 115


De Betulia ad tria miliaria. est villa seu casale magnum. nomine Abilina.
de qua legitur in Judith quod Olofernes. vadens contra Bethuliam.
venit secus eam: de hac villa dicitur fuisse Heliseus propheta. sicut
dicitur quarto Regum. xviiijº: et in contrata illa. que dicitur Dotaym. distans
per duo miliaria contra occidentem. sunt multe columpne marmoree et ruine
magne. que ostendunt eam fuisse Abelinam civitatem. et in loco alto scitam.
De Abelina ad quatuor miliaria. est quedam villa. nomine Rama. in
qua Jonas propheta fuit sepultus. Ista villa est sita sub monte. qui de
Nazareth veniens includit vallem Carmelion a parte australi. Deinde
procedentes. ascendimus montem ad illam beatam civitatem de Nazareth.
in qua dignatus est Deus pro reparatione humani generis mittere Gabrielem archangelum ad virginem Mariam. Est enim illa civitas de Nazareth
circumdata collibus. tamen ab uno latere est contigua montibus et super
unum montem in medio unius planiciei super collem parvum contiguum
uni monti. et est ibi locus. ubi archangelus Gabriel accessit ad virginem
benedictam. dicens: Ave gratia plena. etc. et ibi per Cristianos fuit edificata pulcherrima ecclesia mire magnitudinis et pulcritudinis. sed ad presens
est destructa. et non sunt nisi muri a latere et in parte. et tamen est
plurimi fracti. et ibi est capella ad modum caverne seu volte. que fuit caverna
ubi habitabat virgo Maria: et ubi sedens in contemplacione accessit
ad eam archangelus. luce meridiana. et flexis genibus ait: Ave gratia. etc.:
et est ibi una columpna. post quam abscondit se virgo Maria. quum vidit
archangelum in formam unius pulcherrimi juvenis: et ego fui in illo loco
benedicto et volui recipere de columpna. sed non potui. quia durissimus
lapis est. In illa capella seu caverna virginis Marie. est unum altare et una
alia volta parva prope. ubi stabat virgo Maria ad laborandum: et de lapide
illius loci ego recepi et devote oravi.
Prope ecclesian virginis Marie de Nazareth. ubi fuit annunciata. ad duos
jactus baliste magis. ascendendo super montem usque occidentem. est
ecclesia seu cappella Sancti Gabrielis. archangeli benedicti. et fuit decora

Torna all'inizio