a Troyanis quasi deuictum in mee fortitudinis robore illesum
perdurare et conseruari fecerim contra hostes, cum et ego regem
Pollimestorem interfecerim, in cuius custodiam rex Priamus commiserat
eius filium Pollidorum cum infinita quantitate thesauri.
Quo Pollidoro a me eciam interfecto, thesaurum suum ad exercitum
Grecorum totum adduxerim, ex quo fuit exercitus semper in suis
expensis habundans. Interfecerim eciam regem Frigie, omnibus
bonis eius Grecis adductis. Et eo amplius quod dominio Grecorum
adiecerim meo studio et in meis uiribus multa regna, Gargaros
scilicet, Crepesim, Arisdiam, et Larissam, necnon et circumadiacencia
regna Troye et loca sibi finitima usque ad muros ciuitatis
ipsius, cum nullus esset tunc qui Troyanis in nullo succurreret
et in fori copia subueniret. Cum et ego cum Achille multa uictoriosa
perfecerim" _que licet ipse in suo sermone vniuersa distinxerit,
hic tamen tamquam superflua sunt obmissa. "At ipse Ulixes carens
omni strennuitate milicie sola sui sermonis facundia uigere et superesse
uidetur, que non preualet nisi in blandiciis tantum et fallaci
arte uerborum. Qui si dixerit nos dominos per eum Troyane ciuitatis
effectos, hoc non a sue strennuitatis uirtute processit sed a proditoriis
et fallacibus uerbis suis, propter quod perpetue labis laboramus
infamia inter gentes, ut Troyanos, quos debuimus in potencia
uestra deuincere, ui[n]cerimus per machinacionis fallaciam et per
dolum. "
Postquam uero suis uerbis Thelamonius finem fecit, Vlixes contra
eius uerba animose respondens dixit se Troyanorum exercitum ex sua
strennuitate uicisse et sapienti consilio sensus sui, qui si non fuisset
in Grecorum exercitu et multa industria sensus sui, adhuc Troya in
sua firmitate et gloria maneret et eius ciues adhuc essent in fortitudine
status eorum. "Sane inter cetera non uirtute tua, domine
Thelamon, Grecis Palladium fuit quesitum sed pocius studii mei
cura. Grecis enim nunquam quid esset Palladium notum fuit
nec eis nota eius uirtutis potencia qualis esset. Sed ego per solius mei
scrutinium adinueni quod per solum Palladium retardabatur nobis
|
|