Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 170


Utrum beatissima Virgo per sanctificationem in utero
fuerit totaliter ab originali mundata
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod per sanctificationem in utero Dei genitrix a peccato originali
totaliter mundata non sit. Remota enim macula, reatus remanere non potest.
Sed post sanctificationem originalis peccati adhuc reatus mansit in ea: quia si
ante mortem Christi defuncta fuisset, divina visione caruisset. Ergo per sanctificationem
a macula originali liberata non fuit.
2. Praeterea, nihil quod ad virtutem promovet ei subtrahendum fuit cui virtutis
perfectio debebatur. Sed fomes ad virtutem promovet; unde et Paulo petenti a
se carnis stimulum amoveri, dictum est: «Virtus in infirmitate perficitur»,
2 Cor., 12, 9. Ergo cum matrem Dei summa virtutis perfectio deceret, fomes ab
ea per sanctificationem removeri non debuit.
3. Praeterea, in littera Magister dicit, quod caro Christi, antequam conciperetur,
obnoxia fuit peccato, sicut et reliqua caro Virginis. Sed caro non est peccato
obnoxia nisi ratione fomitis. Ergo per sanctificationem in utero fomes ab ea
remotus non fuit.
4. SED CONTRA, beatae Virgini aliquid ultra legem communem conferendum fuit.
Sed sanctificatio quae fit per legem communem, aufert culpae maculam, fomite
remanente. Ergo in beata Virgine fomitem ex toto removit.
5. Praeterea, corruptio fomitis est causa quare dicere non possumus: peccatum
non habemus; hoc enim Adam in primo statu dicere potuit. Sed, ut ex littera
habetur, beata Virgo hoc dicere potuit. Ergo in ipsa fomes non fuit.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod per sanctificationem in utero, immunitatem a peccato
actuali consecuta non sit. Sicut enim dicit Augustinus,
Maria per quam gestum est mysterium Incarnationis Salvatoris, in morte
Domini dubitavit, non tamen in dubitatione permansit. Sed dubitatio de fide
peccatum est. Ergo non fuit a peccato omnino immunis.
2. Praeterea, Ambrosius dicit super illud Luc. 1: «Spiritus Sanctus superveniet
in te, Spiritus Sanctus in Virginem superveniens mentem ipsius ab omni sorde
vitiorum castificavit». Sed sordes vitiorum ex peccato consequuntur. Ergo beata
Virgo post primam sanctificationem peccavit.
3. Praeterea, Augustinus dicit in libro de perfectione iustitiae: «Esse sine peccato,
de solo unigenito in hac vita dici potest». Ergo de beata Virgine dici non
potest.

Torna all'inizio