Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 96


auditam regis mortem, ad curiam venientem, Farum transiisse.
Quo permoti rumore, persecutores electi paulisper ab inceptis machinis
quieverunt ad aliam necessario deliberationem traducti.
Constabat enim ob hoc venire comitem, ut totius regni magister
capitaneus constitutus, negotia curie, post reginam, principe loco
disponeret. Sed neque regine sic ferebat animus ut gaytum Petrum,
quem plurimum diligebat, secundo post aliquem loco poneret,
nec ea comes venerat manu militum premunitus, ut, ipsa
nolente, ceteros posset a curia familiares excludere. Electus ergo,
missis ad eum occulte nunciis, persecutionem suam et quas passus
esset iniurias illi aperuit, [monuitque ut circumspecte] se habens,
Siculorum precaveret fallacias, sciturus a gayto Petro ceterisque
sociis eius proculdubio sibi paratum iri insidias. Ad hec electo
comes rescripsit ut securus de cetero permaneret, nam se diligenter
super hiis omnibus se ipsius consilio provisurum. Cum
autem Panormum venisset, ceperunt ad eum gayti Petri fautores
crebrius convenire, studium eius et prudentiam laudare, quod audita
regis morte, sine dilatione reginam consolatum venerit, dein
absentantes illi blandiri, et se suaque voluntati eius exponere. Interim
ei latenter apud reginam, tum per se ipsos, tum etiam
interposita cardinalis auctoritate, detrahere. Nam et ipsa postmodum
prodente, cognitum est Iohannem Neapolitanum ei suggessisse
et paratum fuisse iurare, quod comes illi balium et omnem
imperandi facultatem auferre sibique transsumere conaretur. Comes,
ubi certius expectationem suam animadvertit eludi neque
bonum erga se reginam animum gerere, statuit asperioribus cum
ea verbis agere, eamque presente gayto Petro secretius alloquens,
cum de rebus illam plurimis convenisset, subiecit rem omnibus
videri dignam miraculo, quod non aliter curiam [ordinaret, cum
in eo sta]tu non posset diutius permanere. Iam enim universos

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio