Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo VII

Pag. 86


navigant ad Damiatham civitatem. relinquens Alexandriam, ad partem sinistram versus occidentem et meridiem. que Alexandria distat a Damiatha per
ducenta miliaria: Kayrum autem distat a Damiatha per ducenta miliaria.
Descendendo de Kayro ad Damiatham per Nillum fluvium ab utroque
latere fluminis vidi pulcherrima casalia et villas pulcherrimas plures.
et multas fertiles et uberrimas. facientes chucarum in maxima quantitate.
quod chucarum nascitur ex canamellis factis ad modum canarum de milica:
et inciduntur et postea comprimuntur et buliuntur in caldariis. et tunc fit
chucarum et appellatur chucarum papheri. quod nascitur in partibus Kayri
et Babilonie. quod est melius chucarum quam illud quod nascitur in Asyria.
vel Terra Sancta. vel Cypro: similiter est ibi habundantia limonum
et pomorum de paradiso et aliorum fructuum nobilium.
Damiatha fuit antiquitus super litus maris scita. et vocata fuit Memphis
tempore Pharaonis et Joseph. que erat. sicut paradisus Dei.
omnibus deliciis affluens. et sanctus Ludovicus. rex Francie. cepit eam. et.
volens ascendere ad Kayrum. miserunt fluvium Nilli super eum, et sic
cum milicia sua fere fuit submersus in aqua, et captus fuit cum omnibus
nobilibus suis et captivatus a Soldano et per infinitam pecuniam relaxatus:
et tunc Soldanus Damiatham destruxit et ipsam funditus ejecit. ne de
cetero cristiani possent eam amplius retinere: et longe a mare bene per
tria miliaria super flumen Nilli usque Kayrum. edificata est Damiatha
novella sine fossis. sine turribus et sine omni municione ad modum unius
bone ville: tum magna civitas cst comiter et habet magnam habundantiam
omnium rerum et maxime piscium. Incredibile est audire et videre multitudinem piscium. qui cotidie portantur in Damiatha et ista est racio: nam
inter Damiatham et Campnis. quod antiquitus vocabatur Jessen. est
unum magnum stagnum. durans LX miliaria. qui ab uno rivo generatur
Nilli fluminis et mari. unde illa aqua est semidulcis. sicut lacune de
Venetiis. et ibi capiuntur infiniti pisces et optimi at comedendum: cum
sale condiuntur et portantur in camelis et navibus per totam Egiptum.
Mirabile est videre tantam piscium multitudinem.

Torna all'inizio