Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 176


per nostre indulgentie largitatem, ut unusquisque quemadmodum vult et prout animo libet, religioni christiane sollempnitatique
deserviat. Set et domos orationis, id est dominicas edes, pro voluntate eorum permittimus. Illud etiam
hac lege sanccimus, ut, si que domus vel agri vel quelibet predia ex bonis christianorum ante ac imperatorum iussionibus
ad ius fisci fuerint sociata, si qua conparata etiam ab aliquo sunt vel distracta vel dono donata, hec omnia in
antiquum ius christianorum precipimus revocari et propriis dominis universa restitui. Respice, lector, hec fuit
mutatio dextere Excelsi. Post hec Galerius propter diversos morbos ac diuturnos luce oculorum privatus, finem
vite recepit. Licinius autem imperator, collega Constantini, qui prius christianis sese benignum exibuit, omnes
christianos a palatio exclusit, et persecutionem omnibus intemptavit. Contra quem Constantinus exsurgens, vicit eum
preliis diversis, primo in Pannonia, deinde sepius terra marique devictum ad deditionem coegit, tandemque,
occidit.
P. 176 v. 10 post occidit addunt B. C. D:]
Hic transfertur imperium a Roma in Bizantium.
Igitur Constantino absque socio monarchiam obtinente, ecclesia diutissime tribulata respirat, plena
in omnibus pace recepta. Tunc Constantinus generalissimum fecit edictum, ut per totum mundum
christiana religio teneatur. Tunc imperator Silvestro Romano pontifici regalia insignia concessit;
et ipse, ut maiorem ecclesiis daret quietem, curie tumultum amovit, seque cum omni pompa
sua Bizantium in regionem Grecorum transvexit. Ex qua donatione videtur Romane ecclesie
Roma cum Italia et Gallia fuisse a Constantino collata. Imperii vero fautores asserunt, Constantinum
non ita regnum dedisse, set Romanos pontifices tamquam summi Dei sacerdotes ob divinam reverentiam
in patres elegisse, ut ab eis debeant benedici eorumque aput Deum orationibus adiuvari. Adiciunt etiam adprobationem, quia Constantinus, cum inter filios suos orbem divisisset, uni dederit Orientem, alteri Occidentem, et tertio Tholomaidam cum Babilonia. Quam rem honestus princeps non fecisset,
si regna occidentalia, cum quibus et Italia conprehenditur, ecclesie contulisset.
Theodosio etiam aliisque multis religiosis imperatoribus Romam cum regnis occidentalibus in sortem
venisse ac tenuisse affirmant. Ad hec imperiales disputatores euangelia inducunt, ut illud: Reddite
que sunt cesaris cesari, et que sunt Dei Deo.
Item: Dominus ipse tributum pro se et
pro Petro persolvit. Paulus etiam dicit: Cui honorem, honorem; quia omnis potestas a domino
Deo est.
Hec dicens ipse Paulus tunc non Petrum intellexit in verbo, set inpiissimum
Neronem, qui totius orbis tenebat imperium. Introducunt etiam Augustinum dicentem:
Quo iure possides villam, divino aut humano? Divino, quia Domini est terra et plenitudo
eius. Si humano? Ergo a regibus. Si dicis: Quid mihi et regi? respondet: Quid tibi et possessioni?

Ecclesie autem defensores ita respondent: Christus ecclesiam suam mundanis
possessionibus, que regalia dicuntur, voluit honorari. Non est credendum, quod Deus ecclesiam
suam, quam sanguine suo redemit, cui misit Spiritum sanctum paraclitum de celis,
aliquo spiritu erroris decipi permisisset, ut ea que non debuit possideret. Multi enim viri
probate vite regalia actenus tenuerunt, qui cum hiis regnum Dei acquisisse creduntur. Aliis
etiam modis quam plurimis posset probari, quod et Constantinus ecclesie regalia iuste contulit,
et ecclesia licite suscepit. Si enim queritur, unde reges hec habeant, respondent: Dei
ordinatione et electione populi.
Quod si Deus hec tribuendo regibus iniuste non fecit: quanto
magis iuste fecit Deus ordinando, ut a regibus, quibus ipse dedit, ad personam ecclesiasticam
transferrentur? Sicut Deus voluntatem populi ad ordinandum regem sub uno consensu disponit,
ita etiam principis voluntatem ad largiendum ecclesie regalia provocavit. Cor regis
in manu Dei, omnisque potestas a Deo est. Ergo et ecclesie potestas in terris [sicut et
in celis] a Deo est. Igitur et Deus regem habere regalia iuste disposuit, et princeps iuste
dedit ecclesie, et ecclesia licite digneque suscepit. Ego autem, ut de sensu meo loquar:
Utrum Deo magis placeat gloria et exaltatio ecclesie, que hoc tempore est, aut humiliatio,
que primitus fuerat, confiteor me ignorare. Videtur quidem multis primus ille status sanctior,
iste felicior. Assentio autem matri nostre sancte Romane ecclesie, que fundata est supra
petram, id est Christum; credo quod credit, sentio quod sentit, estimo possidenda que possidet.
Quod enim ecclesia nullo errore decipi possit, inde credendum est, quia porte inferi
non prevalebunt adversus eam. Quod autem fides eius manet in eternum, inde credendum
est, quia dixit Christus: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua. Cetera super
hiis questionibus maioribus nostris solvenda relinquimus. Pauca tamen versifice adhuc de
Constantino dicemus.

Torna all'inizio