et Tuscum, aliud inter Hispanum et Germanicum Occeanum.  
Quod autem inter Tuscum et Hispanum a non nullis pars Tusci  
creditur. Denominatum autem est ab adiacente Gallia Bracata  
seu Narbonensi, habens secundum quosdam a Monico Ligustinorum  
promontorio initium, et sic prima eius in litore civitas  
est Nicea, que Alpibus subiacet. Alii volunt quod huius  
initium sit ab hostio Vari fluminis, vetusto Ytalie termino.  
Sed non refert: non sumus empturi nunc, ut acrem questionem  
de terminis faciamus. Cum igitur in progressu habeat Lacedonem,  
Massiliensium portum, et ipsam Massiliam, a Phocensibus  
olim conditam, et hostia Rodani et ulterius Beterras et litus  
cui Leucata nomen et ora Sordonum, vicum Cliberre, magne  
quondam civitatis atque opulentissime vestigium tenue, et inter  
promontoria Pirenei sinum Salsum, apud Cervariam finem  
sumit, ubi Hispaniensis initium. Aliud autem in Britannicum  
mare versum et Pirenei promontorio principium faciens et in  
arctoum tendens habet inter alia Garunne fluminis hostium,  
Santones populos et Ossismos Morinosque usque ad Rheni  
fluminis hostium, apud quod Germanicus incipit Occeanus.  
GERMANICUS Occeanus ab hostio Rheni incipiens longo  
tractu usque ad Codanum protenditur sinum, gelido sub celo  
fere litora habens incognita, quorum susceptus gremio nusquam  
late patet insulis pluribus non longe distantibus. Circa  
eum tamen sunt Imbri et Tautoni et, qui ultimi Germanie sunt,  
Hermiones iuncti Sarmatis, nec desunt qui velint ad Cimbros  
usque protendi.  
  
IASUS sinus est Ycarei maris ab Halicarnasso Carie tendens  
in Yonium, cuius initium a Neapoli est Carie civitate, finis vero  
Basilici sinus initium; et in eo Barcilos civitas est.  
YCAREUM mare Asyatici maris pars est a Telmeso, Lyciorum  
civitate que Lycium finit, incipiens et inde post Pedalionem et  
Cytriam promontoria Caunum habet oppidum secus amnem  
Galbiam, et inde Halicarnassum Mauseoli regis tumulo insignem,  
et in progressu sinus Thiminam, Scoenum et Bubesium  
et Crudum oppidum in cornu pene insule et sinum Tetraticum,  
et ultra Leuce litus Miridos et Neapolim, sinum Iasum atque 
  |  
  |