vidit, quando mutuo interfecerunt se, retulit michi; et sicut ab
ore eius audivi, ita fideliter et veraciter ista descripsi. Fuit autem
frater Iacobinus de Tortellis qui vidit et retulit michi, et modo
est frater Minor; et illa que prius a demone erat possessa fuit
plenarie liberata et est Parme in monasterio Ordinis sancte Clare.
Ghidinus vero vir suus Ordinem fratrum Minorum intravit, et
conversus ad vomitum et mittendo manum ad aratrum retro aspexit
et in novitiatu exivit et in seculo manet, ut qui nocet noceat adhuc,
et qui in sordibus est sordescat adhuc.
De comm[en]datione boni vini secundum que[m]dam trutannum; et quod bonum
vinum nascitur in quadam contrata que Vernatia appellatur.
Porro dominus Arduinus de Clavara litteratus homo erat, pulcher,
fortis et bellicosus; et preparaverat se, illo die, ut in crastinum
de Parma recederet et ad terram suam rediret. Terra sua,
de qua fuerat oriundus, Clavara dicebatur in ripa maris, in episcopatu
Ianuensi prope Lavaniam, ubi habitant fratres Minores;
et pluribus vicibus fui ibi; et ibi prope vinum de Vernacia abundanter
habetur; et vinum terre illius optimum est, usque adeo
quod versus cuiusdam trutanni pro vino illo locum habere possunt;
dixit enim:
Vinum de vite det nobis gaudia vite.
Si duo sunt vina, michi de meliori propina.
Non prosunt vina, nisi fiat repetitio trina.
Dum quater poto, succedunt gaudia voto.
Ad potum quintum mens vadit in laberintum.
Sexta potatio me cogit abire suppinum.
Igitur, supradictis ad memoriam revocatis, quilibet caveat sibi
a periculis, quia multe sunt insidie dolosi, et ideo vir sapiens in
omnibus metuit, ut Ecclesiasticus dicit; et Sapiens in Prover.
dicit: Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est
dure, corruet in malum; et beatus Ieronimus dicit quod «prudenter
timetur quicquid potest accidere».
|
|