sit vera caro et vera anima, non erit verus homo, nisi sint unita. Secundum est
quod sequitur ex secunda positione, scilicet, quod si anima et corpus advenerint
accidentaliter, non pertineant ad singularitatem divinae personae; quod
removet ibi: «Quae duo etiam in singularitatem vel unitatem suae personae
accepisse legitur». Patet etiam quod non potest hoc inconveniens evitare: quia
non sequitur: Si non addit ad numerum personarum, ergo pertinet ad singularitatem
divinae personae: sicut etiam columba in qua Spiritus Sanctus apparuit,
non auget numerum personarum, non tamen pertinet ad singularitatem personae
Spiritus Sancti. Tertia positio est, quod persona Verbi est simplex post
Incarnationem sicut ante; in quo convenit cum prima; et hoc ibi: «Et quia ipsa
persona Verbi quae prius erat sine indumento, assumptione indumenti non est
divisa, vel mutata». Quarta, quod homo de Deo non praedicat «quid» sed habitum:
et hoc ibi: «Qui secundum habitum Deum hominem factum dicunt»; et hoc
probat ad inconveniens ducendo, ibi: «Nam si essentialiter, inquiunt illi, Deus
esset homo, vel homo esse Deus intelligeretur; tunc si Deus assumpsisset hominem
in sexu muliebri, et mulier essentialiter Deus esset et e converso»; quod
tamen patet non esse inconveniens.
«Ne autem et isti de suo sensu influere videantur, testimoniis in medium productis
quod dicunt confirmant». Hic ponit auctoritates probantes hanc tertiam opinionem:
primum quod probant, est quod persona ista non fuit mutata per
Incarnationem, et quod humana natura non auget numerum personarum; et
hoc per primam auctoritatem. Sed hoc non est contra secundam opinionem,
quae quamvis ponat personam compositam, non tamen mutatam: nec sufficit ad
probandum quod anima et corpus non pertineant ad singularitatem divinae
personae, quia non est auctus numerus personarum.
Secundum quod probant est, quod homo dicitur de Deo secundum habitum; et
hoc per secundam auctoritatem, ibi: «Multis modis habitum dicimus», quae
expresse dicere hoc videtur. Item per tertiam, quae incipit ibi: «Si quaeritur
ipsa Incarnatio quomodo facta sit, ipsum Verbum Dei dico carnem factum», ex
illo verbo, «indutum». Item ex quinta, sexta, et septima, quae Deum dicunt
suscepisse hominem, aut humanam naturam, ut visibilis esset. Sed non oportet
quod omne quod suscipitur, sit accidens. Item ex ultima, quae incipit ibi:
«Quomodo Dei Filius ex Maria est?» ex illo verbo: «Non fuit habitus ille tantum
Hominis»; idest puri hominis, «sed ut hominis»: quia purus homo videbatur
propter habitum. Sed omnia haec per similitudinem dicuntur, et non per proprietatem,
sicut ex praedictis patet.
Tertium est, quod Christus dicatur homo, quia habuit corpus et animam sibi
unita, ex quarta auctoritate, quae incipit ibi: «Dei Filius, cum sit Deus aeternus
et verus, pro nobis factus est homo verus et plenus», ex illo verbo: «In eo vero
plenus». Sed haec auctoritas non negat unionem animae et corporis, immo
magis ponit, per hoc quod dicit veram naturam: non enim est natura humana
nisi ex compositione animae et corporis.
|
|