: Chronicon Novaliciense

Pag 294

V


membra viri solidantur in pristinum statum: iam vero caru detexerat
ferrum illud et cutis super crescens interius puttebat.
<XXXII>. Item preclarum eius miraculum narratur. Forte accidit,
ut aliquando adventaret ad vicum, cui nomen est Supunicus,
causa hospitandi: erat enim de rebus ipsius ęcclesię. Ubi
non post multum Vuido marchio venit fremens, ut leo, quem
iure possumus coequare leoni, et inpenitens thesaurizabat sibi
iram in die iręę. Ubi dum veniret, audivit domnum Gezonem
ibi adesse: non formidavit, quin a propriis vernulis expellere fecisset.
Sed vir timoratus non solum non fugit, verum etiam locum
dedit irę et distulit pedes statu ab illo et in domum aliam
preparat sibi refectionem parvoque intervallo meditat in orationem,
venter eius herendo in terram. Ibi, dum protelaret orationem,
per visum illi patefactum est, Vuido non diu mansurus
in hac fragili vita. Quidam sacerdos, longe manens, in somnis vidit
sese tendere gressum in lucum, qui est iuxta Padum, in loco
Fadoę, et ibi in visione vidit duos demones furentes, a quorum
estu videbantur rami et folia arborum urere, gestantes enses flamiferos
in manibus. Qui, dum graderentur retro<r>sum, aspiciunt
sanctum Petrum Paulumque venire, cedentesque locum,
ex via se cedunt. Ubi veniunt ad locum, interrogant quid rei esset
ut sic trepidarent. Illi inquiunt: «Vos ignoratis?», sanctus
vero Petrus auferens eis pugiones, virgas eis tribuit <et> inquit:
«Ite et Vuidonem punite virgis, non ensibus». Euntes vero illi,
percusserunt Vuidonem sedentem in convivio. Qui extemplo
amens effectus, caruit sensibus hominum. Et improbus talem
luit vindictam, ut absque munimine Corporis et Sanguinis Domini
obiret.
<XXXIII>. Fuit hisdem temporibis quidam monachus nihil
discrepans ab illis, quibus memoriam superius fecimus. Hic observabat

Torna all'inizio