vero ad hanc particulam, qua creduntur, ibi: «Aliud est credere in Deum»: tertio
manifestantur quaedam quae possunt esse dubia ex praedictis, quae duo
sunt; primum ibi: «Si vero quaeritur»; secundum ibi: «Cumque diversis modis
dicatur fides, sciendum est tamen unam esse fidem».
«Notandum quoque est». Hic ponit aliam definitionem fidei; et circa hoc tria
facit; primo venatur definitionem; secundo definit, ibi: «Ait enim Apostolus»;
tertio movet quamdam quaestionem circa praedictam definitionem, ibi: «Si vero
quaeritur».
|
|