Si autem consideretur prudentia secundum quod ad alios se extendit, sic non
assignantur ei integrales aliae quam etiam prudentiae absolute consideratae;
subiectivae autem et potentiales aliae. Potest enim aliquis coordinari alii dupliciter.
Uno modo ad aliquem actum specialem, sicut scholares in his quae ad
studium spectant, milites in his quae ad pugnandum; unde talis adunatio non
remanet sed quamdiu actus talis exercetur respectu talis coordinationis ad alterum;
et sic ordinat «militaris», quae est habitus speculativus et practicus exercitui
conferentium. Alio modo coordinatur aliquis alicui in vita simpliciter;
unde talis coordinatio nata est semper manere, nisi per accidens dissolvatur.
Haec autem vel est respectu eorum qui sunt in domo una; et sic est «oeconomica»,
quae est habitus speculativus, idest considerativus, et practicus, idest activus,
domui conferentium: vel est respectu eorum qui sunt in eadem civitate, et
sic est «politica», quae est habitus et speculativus et practicus civitati conferentium.
Unde hae sunt partes subiectivae prudentiae.
Sed quia in qualibet multitudine est duplex ordo, ut in 12 Metaph.
dicitur: unus quo ordinatur tota multitudo ad finem communem; alius quo singulariter
partes multitudinis ordinantur ad invicem secundum fines proprios;
ideo «politica» habet duas partes: unam quae regi civitatis competit, cuius est
bonum commune totius multitudinis coniectare, et haec dicitur «regnativa»,
quae est «experientia eius quod est gubernare multitudinem innocue», vel
«legis positiva», ut in 6 Ethic. dicitur. Alia est quae competit cuilibet
de civitate, secundum quod ad bonum commune ordinatur; et haec «politica»
dicitur, nomen commune retinens. Et ideo dicit Philosophus, quod «legis positiva
est architectonica», quia fines proximi ordinantur ad finem communem. Et
similiter potest dividi «militaris» in «ductivam»; quae competit duci exercitus,
et «militarem» simpliciter; et similiter «oeconomica» in paternam, quae competit
patrifamilias; et «oeconomicam» simpliciter.
Partes autem prudentiae sic acceptae potentiales, sunt omnes artes et disciplinae,
quia politica de omnibus ordinat a quibus et quantum sunt addiscendae vel
exercendae, ut dicitur in 1 Ethic. Et ideo «physica» quae est de operibus
quae non sunt a nobis, quia est scientia eorum quae circa naturam sunt; et
«dialectica», quae est ex operibus quae sunt a nobis ordinatis ad sciendum,
cum sit scientia bene disputandi; et «rhetorica», quae est de his quae sunt a
nobis ordinatis ad orandum, cum sit scientia bene dicendi ad persuadendum,
dicuntur partes prudentiae, ut dictum est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod «physica» ponitur pars prudentiae, inquantum
de ipsa ordinat et praecipit prudentia, ut dictum est, non autem ita quod sit
pars eius subiectiva vel integralis.
Similiter autem est dicendum ad secundum de «dialectica» et «rhetorica».
|
|