Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 297


namque familiam de filiabus et filiis, et jam filiorum
filios videre inivi in quibus delectatur spiritus meus
super omnes divitias quas habere possemus; et in eis
fiducialiter requiesco, quibus existentibus etsi viam perennem
ingrediar, totaliter non peribo; maxime cum
unus sit mihi specialis et primogenitus filius in litteratura
et bonitate provectus, potens in legibus, quem Cesar
in prothojudicatus officio substituit, qui re pariter et nomine
inter convicinos et compatriotas laudabiliter eminet
et tam in regimine ac sustentatione familiae quam in amicorum
et dominorum obsequiis vires meas sufficienter
implere poterit et congrue sustinere. In hiis igitur et in
aliis temporalibus bonis a coelesti mihi provisione collatis
satis habeo in Dei nomine materiam gloriandi, et quia
vix cura domestica vel familiari sollicitudine detinente
ad divitiarum cumulos vel honoris fastigium inhiare nequiverim,
felicem tamen et divitem ex hoc fuisse me
reputo quia modice vivendo rerum sufficientia et oportunitate
non carui, mendicare non didici, patriam non relinqui
(sic),idipsum quod in summa felicitatis adscripsi,
quia modico volui esse contentus et satis visura est quod
habui; ita quod usque ad hos fines temporum favente
Domino in honore vixi et egentibus proximis de mea
felicitate subveni. Nec fuit in me vacua gratia Dei quum,
licet de profunditate scientiae jactare me valeam [et] me
de gloria bonitatis efferre, inter providentes tamen et
probos ubique per Dei gratiam locum habui nec a bonorum
discretione aut perfectorum nedum sum dejectus, immo
talis fui in oculis hominum quod non tantum parentes
et proximi, sed vicini omnes et extranei consilium et
auxilium meum in suis senserunt necessitatibus fructuosum.
Adhuc etiam si oportunum foret vel casus quilibet

Torna all'inizio