Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 82

Ep. 31


semper teneatis et nichil aliud praesumatis efficere nisi quod nos
uobis noscimur non modo nudis uerbis uerum etiam litteris
inculcando mandasse.
Volumus autem ut de causa regum uel regni, siue etiam de
Treuirensi uel Coloniensi et Augustensi electis, uel de omnibus
istis qui inuestituram per manum laicam acceperunt, nullum
praesumatis exercere iudicium, summumque uobis studium sit,
si rex adquieuerit uobis de statuendo colloquio et pace firmanda
in regno et de restituendis episcopis in sedibus suis, et hec eadem
cito ad nos aut per uos ipsos aut per certos legatos annunciare
ut tot et tales personas possimus illuc ad constitutum tempus
dirigere qui ad tantum negocium determinandum ualeant una
uobiscum Deo auxiliante sufficere.
Interim uero sic uos utrique parti communes et ab omni
suspicionis neuo, quantum in uobis est, cum diuinae gratiae
adiutorio exibete immunes, ut iustitiae semper et nullomodo
partibus faueatis sicut habetis formam nostram, qui uidelicet,
postquam iudicium tanti huius negocii in manu beati Petri
commissum est, nichil aliud uobis testibus intendimus nisi ut
per iustitiae semitam incedamus. Ad nullam partem sinceritatem
apostolicae discretionis infleximus, nullis promissionibus aut
terroribus cessimus, nec aliud umquam Deo protegente acturos
nos esse confidimus.
Preterea specialiter uobis de abbate Augiense iniungimus, qui
nuper ad apostolorum limina ueniens non solum captus est sed
etiam in loco eius quidam est tyrannice subrogatus, ut ea bona
sua quibus exspoliatus est, expulso inuasore illo, restitui faciatis.
Qui tamen, postquam de his quae perdidit fuerit pleniter inuestitus,
si quid contra illum habet aliquis, paratus erit in nostro iudicio
respondere; non enim debet ab alio aliquo iudicari qui in apostolica
sede scitur a memet consecratus. Et certe grauis fuit praesumptio
manum in eum ponere qui tanto erat priuilegio munitus. Quodsi

Torna all'inizio