eruendam verum tamen omnium dileccionem provocans adortor et liberandam
eclesiam Dei mihi a divina potencia commendatam omnino praetestans admoneo pro
eo, quod maximas afflicciones et oppraessiones a pessima Langobardorum gente paciuntur.
Nequaquam aliter teneatis, amantissimi, sed pro certo confidite: per memet
ipsum tamquam in carne coram vobis vivus adsistens per hanc adortacionem validis
constringimus atque obligamus adiuracionibus, quia secundum promissionem, quam ab
eodem domino Deo et redemptori nostro accepimus, peculiares inter omnes gentes
vos omnes Francorum populos habemus. Itaque praetestor et admoneo tamquam in
enigmate et firma obligacione coniuro vos, christianissimos reges Pippinum, Carolum
et Carlomannum, adque omnes sacerdotes, episcopos, abbates, praesbiteros vel universos
religiosos monachos, vel cunctos iudices, idem duces, comites et cunctum Francorum
regni populum et tamquam praesentaliter in carne vivus adsistens coram vobis ego,
apostolus Dei Petrus, ita firmiter credite vobis adhortacionis alloqui verba, quoniam,
etsi carnaliter desum, spiritaliter autem a vobis non desim; quoniam scriptum est:
“Qui suscipit profaetam in nomine prophaetae, mercedem suscipit prophaetae”.
Sed et domina nostra, Dei genetrix, semper virgo Maria, nobiscum vos magnis
obligacionibus adiurans praetestatur atque ammonet et iubet, simul etiam et throni adque
dominaciones vel cunctus caelestis miliciae exercitus nec non et martyres atque confessores
Christi et omnes omnino Deo placentes. Et hi nobiscum adhortantes et coniurantes
praetestantur, quatenus doleat vobis pro civitate ista Romana nobis a domino
Deo commissa et ovibus dominicis in ea commorantibus nec non et pro sancta Dei
ecclesia mihi a Domino commendata. Et defendite adque liberate eam sub nimia
festinacione de manibus persequentium Langobardorum, ne, quod absit, corpus meum,
quod pro domino Iesu Christo tormenta perpessum est, et domus mea, ubi per Dei
praecepcionem requiescit, ab eis contaminentur, et populus meus peculiaris lanietur
amplius nec trucidentur ab ipsa Langobardorum gente, qui tanto flagitio periurii rei
existunt et transgressores divinarum scripturarum probantur. Prestate ergo populo
meo Romano, mihi a Deo commisso in hac vita, fratribus vestris, Domino cooperante,
praesidia totis vestris viribus, ut ego, Petrus vocatus Dei apostolus, in hac vita et in
die futuri examinis vobis alterna impendens patrocinia – in regno Dei lucidissima
ac praeclara vobis praeparentur tabernacula – atque praemia aeternae retribucionis et infinita
paradisi gaudia vobis pollicens ad vicem tribuam, dummodo meam Romanam
civitatem et populum meum peculiarem, fratres vestros Romanos, de manibus iniquorum
Langobardorum nimis velociter defenderitis.
Currite, currite – per Deum vivum et verum vos adhortor et protestor – currite
et subvenite, antequam fons vivus, unde saciati et renati estis, arescat; antequam
ipsa modica stilla de flagrantissima flamma remanens, ex qua vestram lucem cognovistis,
extinguatur; antequam mater vestra spiritalis, sancta Dei ecclesia, in qua vitam
speratis percipere aeternam, humilietur, invadatur et ab impiis violetur atque contaminetur.
Praetestor vos, dilectissimi filii mei adoptivi, per graciam spiritus sancti, pretestor
et nimis coram Deo terribili creatori omnium adhortor atque admoneo, ego,
apostolos Dei Petrus, et una mecum sancta Dei cattholica et apostolica eclesia, quam
mihi Dominus commisit: ne paciamini perire hanc civitatem Romanam, in qua
corpus meum constituit Dominus, quam et mihi commendavit et fundamentum fidei
constituit.
|
|