Papias: Ars Grammatica

Pag 104


43 In al addita is faciunt genitiuum ut "hic sal, salis", "hoc
tribunal, tribunalis"; sed neutra in obliquis a producunt. 44 In el
correptam addunt lis : "mel, mellis", "fel, fellis". 45 In el productam
et in il, ol, ul , addita is faciunt genitiuum: "Daniel, Danielis",
"Tanaquil, Tanaquilis", "sol, solis", "consul, consulis"; "nichil" uero
et "nil" indeclinabilia sunt. 46 In am, im , indeclinabilia sunt:
"nequam", "Cim". 47 In um mutant um in i : "templum, templi",
"Pelium, Pelii". 48 In an, in, on Greca sunt producta et uel Grece
declinantur, ut "Pan, Panos", uel mutant os in is , ut "Titan,
Titanos, Titanis", "delphin, delphinos, delphinis". 49 "Euan" uero
"Euantis" t assumpsit. 50 Et sciendum quod in in desinentia
etiam in is productam finiuntur apud Grecos magis: "delphin" et
"delphis", "Eleusin, Eleusis". 51 In on quoque Grecorum seruant
regulam, penultima secundum eos correpta uel producta, ut
"Symon, Symonos, Symonis", "Lacoon, Lacoontos, Lacoontis",
"Leon, Leontos, Leontis"; quidam tamen n auferunt et secundum
regulam Latinam in o terminantium declinant, ut "Antipho,
Antiphonis", "leo, leonis". 52 Neutra uero uel Grece declinantur,
ut "Pelion", uel mutant on in um et sunt secunde declinationis,

Torna all'inizio