Stephanus II papa: Epistolae

Pag 506


demersus: in ipsis quippe diebus, quibus hanc Romanam urbem devastandum profectus
est, post anni spatii circulum ita divino mucrone percussus est, ut profecto
in eo tempore, quo, fidem suam temptans, diversa piaculi scelera perpetratus est, in
eo suam impiam finiret vitam. Nunc autem Dei providentia per manus sui principis
apostolorum beati Petri simul et per tuum fortissimum brachium, praecurrente industria
Deo amabilis viri Folradi, tui fidelis, nostri dilecti filii, ordinatus est rex super gentem
Langobardorum Desiderius, vir mitissimus. Et in praesentia ipsius Folradi sub
iureiurando pollicitus est restituendum beato Petro civitates reliquas: Vaventia,
Imulas et Ferraria cum eorum finibus, simul etiam et saltora et omnia territoria, nec
non et Ausimum, Ancona et Humana civitates cum eorum territoriis; et postmodum
per Garrinodum ducem et Grimoaldum nobis reddendum spopondit civitatem Bononiam
cum finibus suis; et in pacis quiete cum eadem Dei ecclesia et nostro populo semper
mansurum professus est. Atque fidelem erga Deo protectum regnum vestrum esse
testatus est et petiit nos, quatenus bonitatem tuam deprecaremur, ut cum eo et
cuncta gente Langobardorum magnam pacis concordiam confirmare iubeas. Nam et
Spolaetini ducatus generalitas per manus beati Petri et tuum fortissimum brachium
constituerunt sibi ducem. Et tam ipsi Spolitini quamque etiam Beneventani omnes
se commendare per nos a Deo servatae excellentiae tuae cupiunt et inminent anhelantius
in hoc deprecandum bonitatem tuam.
Unde petimus te, excellentissime fili et spiritalis compater, ut, si praedictus Desiderius,
quemammodum spopondit, iustitiam sanctae Dei ecclaesiae rei puplice Romanorum
beato Petro, protectori tuo, plenius restituere et in pacis quiete cum
ecclesia Dei et nostro populo, sicut in pactibus a tua bonitate confirmatis continetur,
permanserit cum universa sua gente, iubeas in id quod petiit tuas a Deo inspiratas
aures inclinare – hoc interea anhelantius, ut nimis velociter eidem Desiderio regi obtestando,
admonendo etiam et praecipiendo dirigere iubeas, ut reliquas civitates, loca,
fines et territoria atque patrimonia et saltora in integro sanctae ecclaesiae reddere
debeat, et tale fundamentum et obtimam finem in causa eius inponere iubeas, ut
auxiliante Domino ipsa sancta Dei ecclaesia secura maneat usque in finem seculi; ut
plenaria iustitia a iusto iudice, domino Deo nostro, et memoriale nomen tibi in secula
maneat vel etiam cunctae Christo protecte genti vestrae Francorum.
Inspiratus autem a Deo nimis festinanter causam sanctae ecclesiae perficies, quia
sunt aliae canonicae causae, quas perficere debeamus, pertinentes ad magnam regni
tui laudem et magnam anime tuae vel cunctae gentis Francorum inmensam mercedem.
Et hoc obnixe postulamus praecelsam bonitatem tuam: ut inspiratus a Deo et
eius principe apostolorum beato Petro ita disponere iubeas de parte Grecorum, ut
fides sancta catholica et apostolica per te integra et inconcussa permaneat in eternum
et sancta Dei ecclesia, sicut ab aliis, et ab eorum pestifera malitia liberetur et secura
reddatur atque omnia propriaetatis suae percipiat, unde pro anime vestrae salute
indefessa luminariorum concinnatio Dei ecclaesiis permaneat et esuries pauperum,
egenorum vel peregrinorum nihilominus refectetur et ad veram saturitatem perveniant.
Qualiter autem cum silentiario locuti fueritis vel quomodo eum tua bonitas absolverit,

Torna all'inizio