excludimus studium, affectus non subtrahimus consuetos nec revocamus opem et operam, et quod 
in Domino possumus cum honore ecclesie, amico tam circa iustitie debitum quam circa liberalitatem 
gratie non negamus, credentes sic esse patrocinia invocanda sublimium, ut contemptus humilium 
suffragia non excludat. 
  
 II 125 
  
Gaudemus statum vestrum esse felicem, et quia de nostro certificari petiistis, significamus nos per 
Dei gratiam grata corporis sospitate vigere. Ad hec noverit vestra prudentia, quod petitio, que remittitur 
per presentium portitorem, in ea forma, qua fuit exhibita, secundum usum curie nec potuit 
nec debuit promoveri; et immutare ipsam distulimus, ne, si forte forme mutatio a negotii natura 
recederet, fraudaretur effectu impetratio litterarum. Verum si dati ad petitionem partis alterius iudices 
per sententiam aliquam in gravamen vestrum processerint, restat appellationis remedium, per 
quod et poterit relevari gravamen et facilius causa committi. Ad hec petitionem quandam, quam 
quidam alius nomine vestro promovere volebat, providimus, si vobis placet, sub quadam cautela 
differri, quoniam casus huiusmodi providentia melius quam exaggeratione curantur. 
  
 II 126  
  
Quem, qualem et quantum ad paternitatem vestram Neapolitana civitas gerit devotionis affectum, 
quandoque de auditu didiceram, nunc de visu. Certe civibus civitatis eiusdem, quibus multum solacii, 
multum defensionis vestra subtrahere videbatur absentia, satis venit ad gaudium, satis ad grande 
remedium id, quod finis vestre epistole continebat. Et quidem bene fuit illud pectoris vestri et animi 
consuetum, ut vestris vos utilitatibus subtrahentes ad utilitates regni fidelium salubriter accedatis. 
Ecce, iam sentiunt, quod predictis civibus vestra presentia conferebat, cum in absentia iam manus 
incipiat adversa nocere sub specie pacis periculosius seviens et ledens dispendiosius in occulto. Hinc 
est, quod pro eisdem civibus, quibus me ipsum impenderem, preces expendens deprecor, prout 
possum, quatenus petitionem, quam ad vos iam affectu premisisse videntur et transmittunt per 
nuntios speciales, sic efficaciter, si placuerit, admittatis, quod ego, qui cum predictis nuntiis quasi 
quartus accedo per litteras, notam non incurram repulse, presertim cum non sit verisimile, quod 
rogatus quevis deneget, quod de multa liberalitate gratis permisisse videtur.
  |  
  |