facto; etcetera" . Ideoque Socrates, humano genere c.93v.a
consulens, dicebat, apud Valerium sub Rubrica " Sapienter
dicta aut facta" , quod a Deo nil aliud peteremus
quam ut nobis bona tribueret, // eo quod ipse c.93v.b
plene sciret quid utilius nobis esset. Nos autem plerumque
id ardentissimis votis expetimus quod, habitum,
quandoque est ruina, nobis et aliquando mors2.
Revertamur tamen ad priora que cepimus: exaudit
Deus iusta precamina per devotam affectionem et humilem
mentis devocionem, maxime quando a bonis
fiunt. Oracio vero rebellium non meretur exaudiri cum
scribatur Esaye primo: " Cum multiplicaveritis oraciones,
non exaudiam; manus enim vestre sanguine plene
sunt" . Ex hac radice nascitur quod, quandoque, non
exauditur amicus Dei, quando scilicet pro hiis rogat
qui Deo non sunt amici, secundum Hyere.VII: " Noli
orare pro hoc populo, quia non exaudiam" . Habes ergo
qualiter et quibus oraciones prosunt, quamquam inmutabilem
ordinem divine providencie non possint solvere.
Nullo umquam modo mutatur eterna disposicio
|
1
5
10
15
20
|