Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 494


quod per mixtionem talem talis augmentatio fiat humanae naturae: quia quando
aliquid parvum alicui maximo admiscetur, non facit mixtionem, ut in 1 De gener.,
dicitur; sed solvitur species parvi quod magno additur, sicut si gutta
vini mille amphoris aquae addatur. Unde iam in nobis nihil de veritate humanae
naturae mansisset, sed totum evanuisset quod de veritate humanae naturae
erat, per maximam extranei admixtionem.
Alia opinio est, quae semen non tantum ex humido radicali esse asserit quod ex
parentibus decisum est, sed ex hoc simul cum humido nutrimentali, quod fuit
superfluum alimenti in patre; et hoc totum erit humidum radicale in filio et ad
veritatem naturae humanae in ipso pertinens primo modo; et sic aliquid de eo
quod in nobis est de veritate humanae naturae, fuit etiam de veritate naturae in
patre patris, et sic usque ad Adam, per quem modum omnes nos in Adam secundum
corpulentam materiam fuisse asserunt. Sed quamvis haec opinio evadat
quaedam inconvenientium quae ad primam consequuntur non tamen omnia
evadere potest. Primo quia rationes et signa Philosophi inducta evidenter
ostendunt quod semen nullo modo est aliquid ex membris resolutum; unde
eisdem rationibus improbatur opinio ponens totum semen esse quid resolutum,
vel partem eius. Secundo, quia per modum istum, ut ipsi ponunt esset augmentatio
veritatis humanae naturae per admixtionem; et sic sequerentur inconvenientia
quae ad duos modos supra positos sequuntur: esset enim tunc minus de
veritate humanae naturae in filio quam in patre: quod patet, si alicui vino
admisceatur aqua et admisceatur iterum parti divisae ab illo vino commixto iterum
aqua, ut perveniat ad eamdem quantitatem, et sic deinceps; constat enim
quod semper minus de vino remanebit in secundo quam in primo, et sic tandem
vinum annullaretur. Unde patet quod etiam sequeretur ad hanc positionem,
quod generatio naturaliter deficeret, et quod in nobis iam quasi veritas naturae
humanae et infectio peccati evanuisset.
Tertia opinio est Philosophi quod semen sit tantum de
superfluo alimenti: vult enim quod semen non est aliquid resolutum a toto, sed
illud quod est habens naturam ut sit conveniens toti: quod sic potest contingere.
Cum enim omne agens assimilet sibi patiens quantum potest, oportet quod
cibus per virtutem animae agentem in ipsum assimiletur in naturam corporis,
quod ab anima est perfectum: et quanto amplius digeritur, tanto magis erit virtutem
animae participans. Quando igitur venit ad ultimam digestionem, antequam
sit in membra conversum, quasi perfectam similitudinem totius consecutum
est virtute, etsi non actu; et ideo in eo est virtus per quam potest formari
totum corpus. Quando ergo nutritiva pars ex alimento hoc modo assimilato
assumpserit in nutrimentum membrorum, illud quo ad nutrimentum indigetur,
vel ad augmentum; residuum, quod dicitur ultimae digestionis superfluum,
administrat nutritiva virtuti generativae, et hoc est substantia seminis; ut sic
semen et sit superfluum, inquantum residuum est ab opere nutritivae, et sit
tamen necessarium inquantum indiget eo virtus generativa; unde dicit

Torna all'inizio