cartam refugi spatiosam pro eo, quia, in relatione ipsorum, avunculi
anima quamplurimum tristaretur. Ecce igitur de mortis faucibus, per Dei
gratiam, restitutus ad vitam, scire vos cupio, quod, in Francia degens, et
mentis et corporis fruor integra sanitate, quod Altissimi filius de vobis
mihi patulis auribus expectanti quam citius audire concedat.
Amicus amico votiva gaudia cum salute.
Ab Illo, qui mundi machinam nova semper prole fecundat, nobis est
concessa nuper heredum novella successio: vobis copia facta de masculo et
mihi sexus feminei provisio est tributa, ut ex uno latere inter nos contracte
dilectionis vinculum firmet amicabilis unio et ex altero nove prolis suppleat
parentela. Quare vos requirendo rogo et rogando requiro, ut, si vestre
voluntatis assit consensus de filiorum nostrorum matrimonio contrahendo,
ex parte scribentis assensio non abesset.
… amico … amicus.
Tempus iam superest ire Neapolim, cuius itineris calles vellem a me calcari
te comite. Ad quod dies iovis prefigitur terminus: venire si debes,
venias, vel deneges, si non debes.
|
|