Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

82


habetur, et hoc propter duas, ut credimus, causas. una est quia
tam parva erat, quod ystoriagraphi [de ipsa] agere non curabant.
alia causa est quia propter suam parvitatem non erat
cognita nisi in locis vicinis, et ideo ystoriographi de ipsa notitiam
non habebant. ista autem omnia, que prediximus, indicant
quod civitas Ianue a principio fuit parva. sed videamus quomodo
ista, que tunc indicabant suam parvitatem, modo in maxima sunt
conversa et suam indicant dignitatem. que enim dicebatur Ianicula,
modo vocari potest non solum Ianua sive porta, sed etiam
Ianitrix sive portonaria. ipsa enim est Ianitrix sive portonaria
maris, quia si claudit, nemo aperit, si aperit, nemo claudit.
si enim ipsa claudit mare, non est aliqua gens usque in
Suriam et Gretiam et usque ad ultimos Yspaniarum fines,
que audeat navigare secura. si vero [mare] apperit et ipsum
custodit, omnes possunt navigare secure. que prius dicebatur
oppidum sive castrum, modo potest vocari regnum et quoddam
imperium. que olim capta et destructa fuit ab Affricanis,
modo facilius esset ut Ianua caperet et destrueret totam Africam,
quam Africa Ianuam. que olim a Saracenis infestabatur,
modo ad civitates Saracenorum potenter accedit, eas audacter

Torna all'inizio