ARTICULUS 5
Utrum Angeli doleant de damnatione hominum quos custodiunt.
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Angeli doleant de damnatione hominum quos custodiunt.
Exterior enim luctus est signum interioris doloris. Sed Isai. 33, 7, dicitur:
«Angeli pacis amare flebant». Ergo videtur quod doleant.
2. Praeterea, amicorum est compati sibi in necessitatibus. Sed Angeli ferventissima
caritate nos diligunt. Ergo videtur quod contristentur, hominum damnationi
compatiendo.
3. Praeterea, sapientis est dolere de his per quae suum gaudium minuitur. Sed
per damnationem hominum minuitur gaudium Angelorum quod esset de conversione
eorum, de quo habetur Lucae 15, 10: «Gaudium est Angelis Dei super
uno peccatore poenitentiam agente». Ergo de hominum damnatione dolent.
4. Praeterea, omne id quod est contrarium volito et repugnans fini, est contristans.
Sed damnatio est contraria saluti quam volunt et per officium custodiae
procurant. Ergo damnatio hominum eos contristat.
SED CONTRA, Apoc. 21 dicitur, quod in caelesti Hierusalem nec est
luctus nec est dolor. Illius autem urbis cives sunt Angeli. Ergo de nullo dolent.
Praeterea, perfecta beatitudo non compatitur secum miseriam. Sed omnis tristitia
ad miseriam pertinet, et fugienda est, ut in 7 Ethic. Philosophus dicit.
Ergo Angeli beati tristes esse non possunt.
Solutio
Respondeo dicendum, quod cum Angeli beati sint in divinae voluntatis continua
contemplatione, cui perfectissime conformantur, nihil potest esse contra voluntatem
eorum, sicut nec contra voluntatem Dei; potest tamen esse aliquid praeter
voluntatem eorum: sed hoc ipsum, inquantum est permissum a Deo, est volitum
ab eis, sicut a Deo; et ideo nihil potest accidere de quo doleant Angeli,
sicut nec de quo doleat Deus. Et ideo simpliciter dicendum est quod neque de
peccatis hominum tristantur, neque de damnatione; sed utrobique laetantur de
iusta permissione et punitione.
|
|