: Historia ducum Venetorum

78


Sed ante ipsam pacem, procurante eodem duce inclito, mandate
fuerunt due naves in curso a Veneciis cum quibusdam galleis et in
eodem cursu ceperunt plus quam [?] naves Ianuensium plenas pro
maiori parte magnis diviciis mercatorum. Et quia expensas gerere et
labores ferre non poterant, causa fuit, quod quam cicius ad concordiam
redierunt.
Pisanos quoque idem gloriosus dux Petrus Çiani, in non modicam
erectos audatiam, hisdem temporibus et simili modo de cursu et potestate
pelagi taliter profugavit, quod parvam habent potestatem et
audatiam navigandi.
[43.] Post hec vero, eo in magna pace et tranquilitate gubernante
ducatum, cum de longe positis inimicis obtinuisset victoriam, voluit
probare eum Dominus, si adeo strenue contra prope positos se haberet.
Et quia nulla pestis efficatior est ad nocendum quam familiaris
inimicus, ex causa ludi cuiusdam facti apud Tervisium in Spineta,
quem inceperant facere Paduani, faciente sola invidia, moti sunt contra
Venetos Paduani et eciam Trivisienses; et contra honorem Venecie
simul sociati, itinera prohibuerunt et victum. Et Paduani, qui tunc
maiori invidia torquebantur, ad turrem Baibe cum universo potentatu
suo venerunt erant enim inter milites et pedites fere LX milia armatorum
et castra metati sunt ex alia parte fluminis versus turrem. Ubi
tam prudenter et magnanimiter predictus dux egregius cum gente sua
se habuit, cooperante auxilio Dei et beati Marci, quod victi fuerunt et
in fugam conversi.
Ex melioribus vero ipsorum captivi ducti sunt Veneciam CCCL, ex
quibus milites fuerunt CC et confalonerii IIII, inter quos fuit Ieremias
de Petraga super cunctos, qui ante reformationem pacis defunctus
fuit.

Torna all'inizio