Salimbene de Adam: Cronica

Pag 618


nocte, fuit suffocatus a quodam qui attinebat eidem; et totum thesaurum
suum, quem repperit, asportavit. Et istius episcopi interfui
sepulture. Iste fuit Faventinus episcopus; cui successit quidam
iuvenis de Ordine fratrum Predicatorum, qui Padue erat in studio.
Qui, cum venisset Faventiam, statim consecrationem obtinuit,
et fecit largas expensas tam religiosis quam concivibus suis secularibus.
Erat enim Faventinus, et omnibus qui voluerunt dedit
comedere. Habebat enim thesaurum precedentis episcopi in domo
fratrum suorum; et erat ex parte domini Alberghetti, et quasi violenter
et symoniace factus fuit et prece et pretio et mediantibus
minis; que omnia fuerunt causa destructionis Faventie, quia,
ex hoc invidia et odio provocata, altera pars, scilicet filii domini
Akarisii cum sequacibus suis, fecerunt venire Livienses et expulerunt
de civitate partem contrariam sibi. Episcopus vero ivit
Bagnacavallum et clausus de nocte morabatur in campanili plebis
illius propter timores nocturnos, quia pelli sue timebat; et
paucis diebus postea supervixit, et factus fuit alter episcopus,
iuxta verbum quod scriptum est: Fiant dies eius pauci.
De quodam canonico qui fuit a diabolo suffocatus.
Cognovi etiam quemdam canonicum, quem diabolus strangulavit,
et fuit sepultus in sterquilinio iuxta porcos. Hunc pluries
invenerunt in lecto suo cum quadam nobili muliere, quam amasiam
retinebat, fratres Minores, quando summo diluculo ibant
ad eum ad aliquid inquirendum; erat enim iuris peritus. Iste
fuit Iohannes de Bondeno Ferariensi, qui X annis stetit in Ordine
fratrum Predicatorum et postea apostatavit et intravit Ordinem
canonicorum Sancti Frigdiani de Luca et cum eis fuit aliquibus
annis; postea inde egressus factus est canonicus Ferariensis in
matrice ecclesia. Cum autem habitaret in ecclesia Sancti Alexii
et ibi quamdam dominam nobilem, pauperem Paduanam, ab
Icilino expulsam, retineret amasiam, inventus fuit in lecto a
diabolo sine confessione et viatico suffocatus. Erat autem ecclesia

Torna all'inizio